| ceterum transportati milites in Siciliam—et erant maior | 27.9.1.1 |
| pars Latini nominis sociorumque—prope magni motus causa | |
| fuere; adeo ex paruis saepe magnarum momenta rerum pen- | |
| dent. fremitus enim inter Latinos sociosque in conciliis | 2.1 |
| ortus, decimum annum dilectibus stipendiis se exhaustos | |
| esse; quotannis ferme clade magna pugnare; alios in acie | 3.1 |
| occidi, alios morbo absumi; magis perire sibi ciuem qui | |
| ab Romano miles lectus sit quam qui ab Poeno captus: | |
| quippe ab hoste gratis remitti in patriam, ab Romanis ex- | |
| tra Italiam in exsilium uerius quam in militiam ablegari. | 5 |
| octauum iam ibi annum senescere Cannensem militem, | 4.1 |
| moriturum ante quam Italia hostis, quippe nunc cum | |
| maxime florens uiribus, excedat. si ueteres milites non | 5.1 |
| redeant in patriam, noui legantur, breui neminem superfu- | |
| turum. itaque quod propediem res ipsa negatura sit, prius- | |
| quam ad ultimam solitudinem atque egestatem perueniant, | |
| negandum populo Romano esse. si consentientes in hoc | 6.1 |
| socios uideant Romani, profecto de pace cum Carthaginien- | |
| sibus iungenda cogitaturos: aliter nunquam uiuo Hanni- | |
| bale sine bello Italiam fore. haec acta in conciliis. | |
| triginta tum coloniae populi Romani erant; ex iis duode- | 7.1 |
| cim, cum omnium legationes Romae essent, negauerunt | |
| consulibus esse unde milites pecuniamque darent. eae | |
| fuere Ardea, Nepete, Sutrium, Alba, Carseoli, Sora, Suessa, | |
| Circeii, Setia, Cales, Narnia, Interamna. noua re consules | 8.1 |
| icti cum absterrere eos a tam detestabili consilio uellent, | |
| castigando increpandoque plus quam leniter agendo pro- | |
| fecturos rati, eos ausos esse consulibus dicere aiebant quod | 9.1 |
| consules ut in senatu pronuntiarent in animum inducere | |
| non possent; non enim detractationem eam munerum mili- | |
| tiae, sed apertam defectionem a populo Romano esse. redi- | 10.1 |
| rent itaque propere in colonias et tamquam integra re, | |
| locuti magis quam ausi tantum nefas, cum suis consulerent. | |
| admonerent non Campanos neque Tarentinos esse eos sed | |
| Romanos, inde oriundos, inde in colonias atque in agrum | 11.1 |
| bello captum stirpis augendae causa missos. quae liberi | |
| parentibus deberent, ea illos Romanis debere, si ulla pietas, | |
| si memoria antiquae patriae esset. consulerent igitur de | 12.1 |
| integro; nam tum quidem quae temere agitassent, ea pro- | |
| dendi imperii Romani, tradendae Hannibali uictoriae | |
| esse. cum alternis haec consules diu iactassent, nihil | 13.1 |
| moti legati neque se quid donum renuntiarent habere dixe- | |
| runt neque senatum suum quid noui consuleret, ubi nec | |
| miles qui legeretur nec pecunia quae daretur in stipen- | |
| dium esset. cum obstinatos eos uiderent consules, rem | 14.1 |
| ad senatum detulerunt, ubi tantus pauor animis hominum | |
| est iniectus ut magna pars actum de imperio diceret: idem | |
| alias colonias facturas, idem socios; consensisse omnes ad | |
| prodendam Hannibali urbem Romanam. | 5 |