| consules hortari et consolari senatum et dicere alias colo- | 27.10.1.1 |
| nias in fide atque officio pristino fore: eas quoque ipsas | |
| quae officio decesserint si legati circa eas colonias mittantur | |
| qui castigent, non qui precentur, uerecundiam imperii habi- | |
| turas esse. permissum ab senatu iis cum esset, agerent | 2.1 |
| facerentque ut e re publica ducerent, pertemptatis prius | |
| aliarum coloniarum animis citauerunt legatos quaesiuerunt- | |
| que ab iis ecquid milites ex formula paratos haberent. pro | 3.1 |
| duodeuiginti coloniis M. Sextilius Fregellanus respondit et | |
| milites paratos ex formula esse, et si pluribus opus esset | |
| plures daturos, et quidquid aliud imperaret uelletque popu- | 4.1 |
| lus Romanus enixe facturos; ad id sibi neque opes deesse, | |
| animum etiam superesse. consules parum sibi uideri | 5.1 |
| praefati pro merito eorum sua uoce conlaudari [eos] nisi | |
| uniuersi patres iis in curia gratias egissent, sequi in senatum | |
| eos iusserunt. senatus quam poterat honoratissimo decreto | 6.1 |
| adlocutos eos, mandat consulibus ut ad populum quoque | |
| eos producerent, et inter multa alia praeclara quae ipsis | |
| maioribusque suis praestitissent recens etiam meritum | |
| eorum in rem publicam commemorarent. ne nunc quidem | 7.1 |
| post tot saecula sileantur fraudenturue laude sua: Signini | |
| fuere et Norbani Saticulanique et Fregellani et Lucerini et | |
| Uenusini et Brundisini et Hadriani et Firmani et Ariminen- | |
| ses, et ab altero mari Pontiani et Paestani et Cosani, et | 8.1 |
| mediterranei Beneuentani et Aesernini et Spoletini et Pla- | |
| centini et Cremonenses. harum coloniarum subsidio tum | 9.1 |
| imperium populi Romani stetit, iisque gratiae in senatu | |
| et apud populum actae. duodecim aliarum coloniarum | 10.1 |
| quae detractauerunt imperium mentionem fieri patres uetue- | |
| runt, neque illos dimitti neque retineri neque appellari a con- | |
| sulibus; ea tacita castigatio maxime ex dignitate populi | |
| Romani uisa est. | 5 |
| cetera expedientibus quae ad bellum opus erant consuli- | 11.1 |
| bus, aurum uicesimarium quod in sanctiore aerario ad ulti- | |
| mos casus seruabatur promi placuit. prompta ad quattuor | 12.1 |
| milia pondo auri. inde quingena pondo data consulibus et | |
| M. Marcello et P. Sulpicio proconsulibus et L. Ueturio | |
| praetori qui Galliam prouinciam erat sortitus, additumque | 13.1 |
| Fabio consuli centum pondo auri praecipuum quod in arcem | |
| Tarentinam portaretur; cetero auro usi sunt ad uestimenta | |
| praesenti pecunia locanda exercitui qui in Hispania bellum | |
| secunda sua fama ducisque gerebat. | 5 |