| prodigia quoque priusquam ab urbe consules proficisce- | 27.11.1.1 |
| rentur procurari placuit. in Albano monte tacta de caelo | 2.1 |
| erant signum Iouis arborque templo propinqua, et Ostiae | |
| lacus, et Capuae murus Fortunaeque aedis, et Sinuessae | |
| murus portaque. haec de caelo tacta: cruentam etiam | 3.1 |
| fluxisse aquam Albanam quidam auctores erant, et Romae | |
| intus in cella aedis Fortis Fortunae de capite signum quod | |
| in corona erat in manum sponte sua prolapsum. et Priuerni | 4.1 |
| satis constabat bouem locutum uolturiumque frequenti foro | |
| in tabernam deuolasse, et Sinuessae natum ambiguo inter | |
| marem ac feminam sexu infantem, quos androgynos uolgus, | 5.1 |
| ut pleraque, faciliore ad duplicanda uerba Graeco sermone | |
| appellat, et lacte pluuisse et cum elephanti capite puerum | |
| natum. ea prodigia hostiis maioribus procurata, et suppli- | 6.1 |
| catio circa omnia puluinaria, obsecratio in unum diem | |
| indicta; et decretum ut C. Hostilius praetor ludos Apollini | |
| sicut iis annis uoti factique erant uoueret faceretque. | |
| per eos dies et censoribus creandis Q. Fuluius consul | 7.1 |
| comitia habuit. creati censores ambo qui nondum consules | |
| fuerant, M. Cornelius Cethegus P. Sempronius Tuditanus. | |
| ii censores ut agrum Campanum fruendum locarent ex | 8.1 |
| auctoritate patrum latum ad plebem est plebesque sciuit. | |
| senatus lectionem contentio inter censores de principe | 9.1 |
| legendo tenuit. Sempronii lectio erat; ceterum Cornelius | 10.1 |
| morem traditum a patribus sequendum aiebat ut qui primus | |
| censor ex iis qui uiuerent fuisset, eum principem legerent; | |
| is T. Manlius Torquatus erat; Sempronius cui di sortem | 11.1 |
| legendi dedissent ei ius liberum eosdem dedisse deos; se id | |
| suo arbitrio facturum lecturumque Q. Fabium Maximum | |
| quem tum principem Romanae ciuitatis esse uel Hannibale | |
| iudice uicturus esset. cum diu certatum uerbis esset, con- | 12.1 |
| cedente collega lectus a Sempronio princeps in senatum Q. | |
| Fabius Maximus consul. inde alius lectus senatus octo | |
| praeteritis, inter quos M. Caecilius Metellus erat, infamis | |
| auctor deserendae Italiae post Cannensem cladem. in | 13.1 |
| equestribus quoque notis eadem seruata causa, sed erant | |
| perpauci quos ea infamia attingeret; illis omnibus—et multi | 14.1 |
| erant—adempti equi qui Cannensium legionum equites in | |
| Sicilia erant. addiderunt acerbitati etiam tempus, ne | |
| praeterita stipendia procederent iis quae equo publico | |
| emeruerant, sed dena stipendia equis priuatis facerent. | 5 |
| magnum praeterea numerum eorum conquisiuerunt qui | 15.1 |
| equo merere deberent, atque ex iis qui principio eius belli | |
| septemdecim annos nati fuerant neque militauerant omnes | |
| aerarios fecerunt. locauerunt inde reficienda quae circa | 16.1 |
| forum incendio consumpta erant, septem tabernas, ma- | |
| cellum, atrium regium. |