transactis omnibus quae Romae agenda erant consules
|
27.12.1.1
|
ad bellum profecti. prior Fuluius praegressus Capuam: post
|
2.1
|
paucos dies consecutus Fabius, qui et collegam coram ob-
|
|
testatus et per litteras Marcellum ut quam acerrimo bello
|
|
detinerent Hannibalem dum ipse Tarentum oppugnaret—
|
|
ea urbe adempta hosti iam undique pulso, nec ubi con-
|
3.1
|
sisteret nec quid fidum respiceret habenti, ne remorandi
|
|
quidem causam in Italia fore—Regium etiam nuntium
|
4.1
|
mittit ad praefectum praesidii quod ab Laeuino consule
|
|
aduersus Bruttios ibi locatum erat, octo milia hominum,
|
5.1
|
pars maxima ab Agathyrna, sicut ante dictum est, ex Sicilia
|
|
traducta, rapto uiuere hominum adsuetorum; additi erant
|
|
Bruttiorum indidem perfugae, et audacia et audendi omnia
|
|
necessitatibus pares. hanc manum ad Bruttium primum
|
6.1
|
agrum depopulandum duci iussit, inde ad Cauloniam urbem
|
|
oppugnandam. imperata non impigre solum sed etiam
|
|
auide exsecuti direptis fugatisque cultoribus agri summa ui
|
|
urbem oppugnabant.
|
5
|
Marcellus et consulis litteris excitus et quia ita induxerat
|
7.1
|
in animum neminem ducem Romanum tam parem Hanni-
|
|
bali quam se esse, ubi primum in agris pabuli copia fuit
|
|
ex hibernis profectus ad Canusium Hannibali occurrit.
|
|
sollicitabat ad defectionem Canusinos Poenus; ceterum ut
|
8.1
|
appropinquare Marcellum audiuit, castra inde mouit.
|
|
aperta erat regio, sine ullis ad insidias latebris; itaque in
|
|
loca saltuosa cedere inde coepit. Marcellus uestigiis insta-
|
9.1
|
bat castraque castris conferebat, et opere perfecto extemplo
|
|
in aciem legiones educebat. Hannibal turmatim per equites
|
|
peditumque iaculatores leuia certamina serens casum uni-
|
|
uersae pugnae non necessarium ducebat. tractus est tamen
|
10.1
|
ad id quod uitabat certamen. nocte praegressum adsequitur
|
|
locis planis ac patentibus Marcellus; castra inde ponentem
|
|
pugnando undique in munitores operibus prohibet. ita
|
|
signa conlata pugnatumque totis copiis, et cum iam nox in-
|
5
|
staret Marte aequo discessum est. castra exiguo distantia
|
|
spatio raptim ante noctem permunita. postero die luce
|
11.1
|
prima Marcellus in aciem copias eduxit; nec Hannibal
|
|
detractauit certamen, multis uerbis adhortatus milites ut
|
|
memores Trasumenni Cannarumque contunderent ferociam
|
|
hostis: urgere atque instare eum; non iter quietos facere,
|
12.1
|
non castra ponere pati, non respirare aut circumspicere;
|
|
cottidie simul orientem solem et Romanam aciem in campis
|
|
uidendam esse; si uno proelio haud incruentus abeat,
|
|
quietius deinde tranquilliusque eum bellaturum. his
|
13.1
|
inritati adhortationibus simulque taedio ferociae hostium
|
|
cottidie instantium lacessentiumque acriter proelium ineunt.
|
|
pugnatum amplius duabus horis est. cedere inde ab
|
14.1
|
Romanis dextra ala et extraordinarii coepere. quod ubi
|
|
Marcellus uidit, duodeuicesimam legionem in primam aciem
|
|
inducit. dum alii trepide cedunt, alii segniter subeunt, tur-
|
15.1
|
bata tota acies est, dein prorsus fusa, et uincente pudorem
|
|
metu terga dabant. cecidere in pugna fugaque ad duo
|
16.1
|
milia et septingenti ciuium sociorumque; in iis quattuor
|
|
Romani centuriones, duo tribuni militum, M. Licinius et
|
|
M. Heluius. signa militaria quattuor de ala prima quae
|
17.1
|
fugit, duo de legione quae cedentibus sociis successerat
|
|
amissa.
|
|