| Marcellus postquam in castra reditum est, contionem | 27.13.1.1 |
| adeo saeuam atque acerbam apud milites habuit ut proelio | |
| per diem totum infeliciter tolerato tristior iis irati ducis oratio | |
| esset. 'dis immortalibus, ut in tali re, laudes gratesque' | 2.1 |
| inquit 'ago quod uictor hostis cum tanto pauore incidenti- | |
| bus uobis in uallum portasque non ipsa castra est adgressus; | |
| deseruissetis profecto eodem terrore castra quo omisistis | |
| pugnam. qui pauor hic, qui terror, quae repente qui et | 3.1 |
| cum quibus pugnaretis obliuio animos cepit? nempe iidem | |
| sunt hi hostes quod uincendo et uictos sequendo priorem | |
| aestatem absumpsistis, quibus dies noctesque fugientibus | 4.1 |
| per hos dies institistis, quos leuibus proeliis fatigastis, quos | |
| hesterno die nec iter facere nec castra ponere passi estis. | |
| omitto ea quibus gloriari potestis: cuius et ipsius pudere | 5.1 |
| ac paenitere uos oportet referam—nempe aequis manibus | |
| hesterno die diremistis pugnam. quid haec nox, quid hic | 6.1 |
| dies attulit? uestrae iis copiae imminutae sunt an illorum | |
| auctae? non equidem mihi cum exercitu meo loqui uideor | |
| nec cum Romanis militibus: corpora tantum atque arma | |
| eadem sunt. an si eosdem animos habuissetis, terga uestra | 7.1 |
| uidisset hostis? signa alicui manipulo aut cohorti ademisset? | |
| adhuc caesis legionibus Romanis gloriabatur: uos illi ho- | |
| dierno die primum fugati exercitus dedistis decus.' clamor | 8.1 |
| inde ortus ut ueniam eius diei daret: ubi uellet deinde | |
| experiretur militum suorum animos. 'ego uero experiar,' | |
| inquit 'milites, et uos crastino die in aciem educam ut | |
| uictores potius quam uicti ueniam impetretis quam petitis.' | 5 |
| cohortibus quae signa amiserant hordeum dari iussit, cen- | 9.1 |
| turionesque manipulorum quorum signa amissa fuerant | |
| destrictis gladiis discinctos destituit; et ut postero die | |
| omnes pedites equites armati adessent edixit. ita contio | 10.1 |
| dimissa fatentium iure ac merito sese increpitos neque illo | |
| die uirum quemquam in acie Romana fuisse praeter unum | |
| ducem, cui aut morte satisfaciendum aut egregia uictoria | |
| esset. | 5 |
| postero die ornati [armatique] ad edictum aderant. im- | 11.1 |
| perator eos conlaudat pronuntiatque a quibus orta pridie | |
| fuga esset cohortesque quae signa amisissent se in primam | |
| aciem inducturum; edicere iam sese omnibus pugnandum | 12.1 |
| ac uincendum esse et adnitendum singulis uniuersisque ne | |
| prius hesternae fugae quam hodiernae uictoriae fama Ro- | |
| mam perueniat. inde cibo corpora firmare iussi ut si | 13.1 |
| longior pugna esset uiribus sufficerent. ubi omnia dicta | |
| factaque sunt quibus excitarentur animi militum in aciem | |
| procedunt. |