quod ubi Hannibali nuntiatum est, 'cum eo 27.14.1.1
nimirum' inquit 'hoste res est qui nec bonam nec malam
ferre fortunam possit. seu uicit, ferociter instat uictis: seu
uictus est, instaurat cum uictoribus certamen.' signa inde 2.1
canere iussit et copias educit. pugnatum utrimque ali-
quanto quam pridie acrius est Poenis ad obtinendum
hesternum decus adnitentibus, Romanis ad demendam igno-
miniam. sinistra ala ab Romanis et cohortes quae amise- 3.1
rant signa in prima acie pugnabant et legio duodeuicesima
ab dextro cornu instructa. L. Cornelius Lentulus et C. 4.1
Claudius Nero legati cornibus praeerant: Marcellus mediam
aciem hortator testisque praesens firmabat. ab Hannibale 5.1
Hispani primam obtinebant frontem—et id roboris in omni
exercitu erat. cum anceps diu pugna esset, Hannibal ele- 6.1
phantos in primam aciem induci iussit, si quem inicere ea
res tumultum ac pauorem posset. et primo turbarunt signa 7.1
ordinesque, et partim occulcatis, partim dissipatis terrore qui
circa erant nudauerant una parte aciem, latiusque fuga ma- 8.1
nasset ni C. Decimius Flauus tribunus militum signo arrepto
primi hastati manipulum eius signi sequi se iussisset. duxit
ubi maxime tumultum conglobatae beluae faciebant pilaque
in eas conici iussit. haesere omnia tela haud difficili ex 9.1
propinquo in tanta corpora ictu et tum conferta turba; sed
ut non omnes uolnerati sunt, ita in quorum tergis infixa
stetere pila, ut est genus anceps, in fugam uersi etiam in-
tegros auertere. tum iam non unus manipulus, sed pro se 10.1
quisque miles qui modo adsequi agmen fugientium ele-
phantorum poterat, pila conicere. eo magis ruere in suos
beluae tantoque maiorem stragem edere quam inter hostes
ediderant, quanto acrius pauor consternatam agit quam 5
insidentis magistri imperio regitur. in perturbatam trans- 11.1
cursu beluarum aciem signa inferunt Romani pedites et
haud magno certamine dissipatos trepidantesque auertunt.
tum in fugientes equitatum immittit Marcellus, nec ante 12.1
finis sequendi est factus quam in castra pauentes compulsi
sunt. nam super alia quae terrorem trepidationemque 13.1
facerent, elephanti quoque duo in ipsa porta corruerant,
coactique erant milites per fossam uallumque ruere in
castra. ibi maxima hostium caedes facta; caesa ad octo
milia hominum, quinque elephanti. nec Romanis incruenta 14.1
uictoria fuit: mille ferme et septingenti de duabus legioni-
bus et sociorum supra mille et trecentos occisi; uolnerati
permulti ciuium sociorumque. Hannibal nocte proxima 15.1
castra mouit: cupientem insequi Marcellum prohibuit
multitudo sauciorum.