| confestim et Sabini Romanos territauere; tumultus enim | 2.26.1.1 |
| fuit uerius quam bellum. nocte in urbem nuntiatum est | |
| exercitum Sabinum praedabundum ad Anienem amnem | |
| peruenisse; ibi passim diripi atque incendi uillas. missus | 2.1 |
| extemplo eo cum omnibus copiis equitum A. Postumius, | |
| qui dictator bello Latino fuerat; secutus consul Seruilius | |
| cum delecta peditum manu. plerosque palantes eques cir- | 3.1 |
| cumuenit, nec aduenienti peditum agmini restitit Sabina | |
| legio. fessi cum itinere tum populatione nocturna, magna | |
| pars in uillis repleti cibo uinoque, uix fugae quod satis esset | |
| uirium habuere. | 5 |
| nocte una audito perfectoque bello Sabino, postero die | 4.1 |
| in magna iam spe undique partae pacis, legati Aurunci sena- | |
| tum adeunt, ni decedatur Uolsco agro bellum indicentes. | |
| cum legatis simul exercitus Auruncorum domo profectus | 5.1 |
| erat; cuius fama haud procul iam ab Aricia uisi tanto | |
| tumultu conciuit Romanos ut nec consuli ordine patres nec | |
| pacatum responsum arma inferentibus arma ipsi capientes | |
| dare possent. Ariciam infesto agmine itur; nec procul inde | 6.1 |
| cum Auruncis signa conlata, proelioque uno debellatum est. |