confestim et Sabini Romanos territauere; tumultus enim 2.26.1.1
fuit uerius quam bellum. nocte in urbem nuntiatum est
exercitum Sabinum praedabundum ad Anienem amnem
peruenisse; ibi passim diripi atque incendi uillas. missus 2.1
extemplo eo cum omnibus copiis equitum A. Postumius,
qui dictator bello Latino fuerat; secutus consul Seruilius
cum delecta peditum manu. plerosque palantes eques cir- 3.1
cumuenit, nec aduenienti peditum agmini restitit Sabina
legio. fessi cum itinere tum populatione nocturna, magna
pars in uillis repleti cibo uinoque, uix fugae quod satis esset
uirium habuere. 5
nocte una audito perfectoque bello Sabino, postero die 4.1
in magna iam spe undique partae pacis, legati Aurunci sena-
tum adeunt, ni decedatur Uolsco agro bellum indicentes.
cum legatis simul exercitus Auruncorum domo profectus 5.1
erat; cuius fama haud procul iam ab Aricia uisi tanto
tumultu conciuit Romanos ut nec consuli ordine patres nec
pacatum responsum arma inferentibus arma ipsi capientes
dare possent. Ariciam infesto agmine itur; nec procul inde 6.1
cum Auruncis signa conlata, proelioque uno debellatum est.