| proelium in aditu fori maiore impetu quam perseuerantia | 27.16.1.1 |
| commissum est. non animo, non armis, non arte belli, | |
| non uigore ac uiribus corporis par Romano Tarentinus erat; | |
| igitur pilis tantum coniectis, prius paene quam consererent | 2.1 |
| manus terga dederunt, dilapsique per nota urbis itinera in | |
| suas amicorumque domos. duo ex ducibus Nico et Demo- | 3.1 |
| crates fortiter pugnantes cecidere. Philemenus, qui prodi- | |
| tionis ad Hannibalem auctor fuerat, cum citato equo ex | |
| proelio auectus esset, uagus paulo post equus [errans] per | 4.1 |
| urbem cognitus, corpus nusquam inuentum est; creditum | |
| uolgo est in puteum apertum ex equo praecipitasse. Cartha- | 5.1 |
| lonem autem praefectum Punici praesidii cum commemora- | |
| tione paterni hospitii positis armis uenientem ad consulem | |
| miles obuius obtruncat. alii alios [passim] sine discrimine | 6.1 |
| armatos inermes caedunt, Carthaginienses Tarentinos- | |
| que pariter. Bruttii quoque multi passim interfecti, seu per | |
| errorem seu uetere in eos insito odio seu ad proditionis | |
| famam ut ui potius atque armis captum Tarentum uideretur | 5 |
| exstinguendam. tum ab caede ad diripiendam urbem dis- | 7.1 |
| cursum. triginta milia seruilium capitum dicuntur capta, | |
| argenti uis ingens facti signatique, auri tria milia octoginta | |
| pondo, signa tabulae prope ut Syracusarum ornamenta | |
| aequauerint. sed maiore animo generis eius praeda abs- | 8.1 |
| tinuit Fabius quam Marcellus; †qui interroganti scribae† | |
| quid fieri signis uellet ingentis magnitudinis—di sunt, suo | |
| quisque habitu in modum pugnantium formati—deos iratos | |
| Tarentinis relinqui iussit. murus inde qui urbem ab arce | 9.1 |
| dirimebat dirutus est ac disiectus. | |
| dum haec Tarenti aguntur, Hannibal iis qui Cauloniam | |
| obsidebant in deditionem acceptis, audita oppugnatione Ta- | 10.1 |
| renti dies noctesque cursim agmine acto cum festinans ad | |
| opem ferendam captam urbem audisset, 'et Romani suum | |
| Hannibalem' inquit 'habent; eadem qua ceperamus arte | |
| Tarentum amisimus.' ne tamen fugientis modo conuertisse | 11.1 |
| agmen uideretur, quo constiterat loco quinque milia ferme | |
| ab urbe posuit castra; ibi paucos moratus dies Metapontum | |
| sese recepit. inde duos Metapontinos cum litteris principum | 12.1 |
| eius ciuitatis ad Fabium Tarentum mittit, fidem ab consule | |
| accepturos impunita priora fore si Metapontum cum prae- | |
| sidio Punico prodidissent. Fabius uera quae adferrent esse | 13.1 |
| ratus, diem qua accessurus esset Metapontum constituit | |
| litterasque ad principes dedit, quae ad Hannibalem delatae | |
| sunt. enimuero laetus successu fraudis si ne Fabius qui- | 14.1 |
| dem dolo inuictus fuisset, haud procul Metaponto insidias | |
| ponit. Fabio auspicanti priusquam egrederetur ab Tar- | 15.1 |
| ento, aues semel atque iterum non addixerunt. hostia | |
| quoque caesa consulenti deos haruspex cauendum a fraude | |
| hostili et ab insidiis praedixit. Metapontini postquam ad | 16.1 |
| constitutum non uenerat diem remissi ut cunctantem hor- | |
| tarentur ac repente comprehensi, metu grauioris quaestionis | |
| detegunt insidias. |