| aestatis eius principio qua haec agebantur, P. Scipio in | 27.17.1.1 |
| Hispania cum hiemem totam reconciliandis barbarorum | |
| animis partim donis, partim remissione obsidum captiuor- | |
| umque absumpsisset, Edesco ad eum clarus inter duces | |
| Hispanos uenit. erant coniunx liberique eius apud Ro- | 2.1 |
| manos; sed praeter eam causam etiam uelut fortuita incli- | |
| natio animorum quae Hispaniam omnem auerterat ad Ro- | |
| manum a Punico imperio traxit eum. eadem causa | 3.1 |
| Indibili Mandonioque fuit, haud dubie omnis Hispaniae | |
| principibus, cum omni popularium manu relicto Hasdru- | |
| bale secedendi in imminentes castris eius tumulos unde per | |
| continentia iuga tutus receptus ad Romanos esset. Has- | 4.1 |
| drubal cum hostium res tantis augescere incrementis cer- | |
| neret, suas imminui ac fore ut, nisi audendo aliquid moueret, | |
| qua coepissent ruerent, dimicare quam primum statuit. | |
| Scipio auidior etiam certaminis erat cum a spe quam | 5.1 |
| successus rerum augebat tum quod priusquam iungerentur | |
| hostium exercitus cum uno dimicare duce exercituque quam | |
| simul cum uniuersis malebat. ceterum etiamsi cum pluri- | 6.1 |
| bus pariter dimicandum foret, arte quadam copias auxerat. | |
| nam cum uideret nullum esse nauium usum, quia uacua | |
| omnis Hispaniae ora classibus Punicis erat, subductis | |
| nauibus Tarracone nauales socios terrestribus copiis addi- | 5 |
| dit; et armorum affatim erat <et> captorum Carthagine et | 7.1 |
| quae post captam eam fecerat tanto opificum numero | |
| incluso. | |
| cum iis copiis Scipio ueris principio ab Tarracone | 8.1 |
| egressus—iam enim et Laelius redierat ab Roma, sine quo | |
| nihil maioris rei motum uolebat—ducere ad hostem pergit. | |
| per omnia pacata eunti, ut cuiusque populi fines transiret | 9.1 |
| prosequentibus excipientibusque sociis, Indibilis et Man- | |
| donius cum suis copiis occurrerent. Indibilis pro utroque | 10.1 |
| locutus haudquaquam <ut> barbarus stolide incauteue, sed | |
| potius cum uerecundia <ac> grauitate, propiorque excusanti | |
| transitionem ut necessariam quam glorianti eam uelut | |
| primam occasionem raptam; scire enim se transfugae | 11.1 |
| nomen exsecrabile ueteribus sociis, nouis suspectum esse; | |
| neque eum se reprehendere morem hominum si tam anceps | |
| odium causa, non nomen faciat. merita inde sua in duces | 12.1 |
| Carthaginienses commemorauit, auaritiam contra eorum | |
| superbiamque et omnis generis iniurias in se atque populares. | |
| itaque corpus dumtaxat suum ad id tempus apud eos fuisse: | 13.1 |
| animum iam pridem ibi esse ubi ius ac fas crederent coli; | |
| ad deos quoque confugere supplices qui nequeant hominum | |
| uim atque iniurias pati. se id Scipionem orare ut transitio | 14.1 |
| sibi nec fraudi apud eum nec honori sit. quales ex hac die | |
| experiundo cognorit, perinde operae eorum pretium faceret. | |
| ita prorsus respondet facturum Romanus, nec pro trans- | 15.1 |
| fugis habiturum qui non duxerint societatem ratam ubi nec di- | |
| uini quicquam nec humani sanctum esset. productae deinde | 16.1 |
| in conspectum iis coniuges liberique lacrimantibus gaudio | |
| redduntur, atque eo die in hospitium abducti: postero die | 17.1 |
| foedere accepta fides dimissique ad copias adducendas. | |
| iisdem deinde castris tendebant donec ducibus iis ad | |
| hostem peruentum est. |