| proximus Carthaginiensium exercitus Hasdrubalis prope | 27.18.1.1 |
| urbem Baeculam erat. pro castris equitum stationes habe- | |
| bant. in eas uelites antesignanique et qui primi agminis | 2.1 |
| erant aduenientes ex itinere priusquam castris locum acci- | |
| perent, adeo contemptim impetum fecerunt ut facile | |
| appareret quid utrique parti animorum esset. in castra | 3.1 |
| trepida fuga compulsi equites sunt signaque Romana portis | |
| prope ipsis inlata. atque illo quidem die inritatis tantum | 4.1 |
| ad certamen animis castra Romani posuerunt: nocte Has- | 5.1 |
| drubal in tumulum copias recipit plano campo in summo | |
| patentem; fluuius ab tergo, ante circaque uelut ripa prae- | |
| ceps oram eius omnem cingebat. suberat et altera inferior | 6.1 |
| summissa fastigio planities; eam quoque altera crepido | |
| haud facilior in adscensum ambibat. in hunc inferiorem | 7.1 |
| campum postero die Hasdrubal postquam stantem pro castris | |
| hostium aciem uidit, equites Numidas leuiumque armorum | |
| Baliares et Afros demisit. | |
| Scipio circumuectus ordines signaque ostendebat hostem | 8.1 |
| praedamnata spe aequo dimicandi campo captantem tumu- | |
| los, loci fiducia non uirtutis armorumque stare in conspectu; | |
| sed altiora moenia habuisse Carthaginem, quae transcendis- | |
| set miles Romanus; nec tumulos nec arcem, ne mare | 9.1 |
| quidem armis obstitisse suis. ad id fore altitudines quas | |
| cepissent hostibus ut per praecipitia et praerupta salientes | |
| fugerent; eam quoque se illis fugam clausurum. co- | 10.1 |
| hortesque duas alteram tenere fauces uallis per quam defer- | |
| retur amnis iubet, alteram uiam insidere quae ab orbe per | |
| tumuli obliqua in agros ferret. ipse expeditos qui pridie | |
| stationes hostium pepulerant ad leuem armaturam infimo | 5 |
| stantem supercilio ducit. per aspreta primum, nihil aliud | 11.1 |
| quam uia impediti, iere; deinde ut sub ictum uenerunt, | |
| telorum primo omnis generis uis ingens effusa in eos est; | |
| ipsi contra saxa quae locus strata passim, omnia ferme mis- | 12.1 |
| silia, praebet ingerere, non milites solum, sed etiam turba | |
| calonum immixta armatis. | |
| ceterum quamquam adscensus difficilis erat et prope | 13.1 |
| obruebantur telis saxisque, adsuetudine tamen succedendi | |
| muros et pertinacia animi subierunt primi. qui simul cepere | 14.1 |
| aliquid aequi loci ubi firmo consisterent gradu, leuem et | |
| concursatorem hostem atque interuallo tutum cum procul | |
| missilibus pugna eluditur, instabilem eundem ad comminus | |
| conserendas manus, expulerunt loco et cum caede magna | 5 |
| in aciem altiore superstantem tumulo impegere. inde | 15.1 |
| Scipio iussis aduersus mediam euadere aciem uictoribus | |
| ceteras copias cum Laelio diuidit, atque eum parte dextra | |
| tumuli circumire donec mollioris adscensus uiam inueniret | |
| iubet: ipse ab laeua, circuitu haud magno, in transuersos | 5 |
| hostes incurrit. inde primo turbata acies est dum ad cir- | 16.1 |
| cumsonantem undique clamorem flectere cornua et obuer- | |
| tere ordines uolunt. hoc tumultu et Laelius subiit; et | 17.1 |
| dum pedem referunt ne ab tergo uolnerarentur, laxata prima | |
| acies locusque ad euadendum et mediis datus est, qui per | 18.1 |
| tam iniquum locum stantibus integris ordinibus elephantis- | |
| que ante signa locatis nunquam euasissent. cum ab omni | 19.1 |
| parte caedes fieret Scipio, qui laeuo cornu in dextrum | |
| incucurrerat, maxime in nuda latera hostium pugnabat; et | 20.1 |
| iam ne fugae quidem patebat locus; nam et stationes | |
| utrimque Romanae dextra laeuaque insederant uias, et porta | |
| castrorum ducis principumque fuga clausa erat, addita | |
| trepidatione elephantorum quos territos aeque atque hostes | 5 |
| timebant. caesa igitur ad octo milia hominum. |