| undecimo anno Punici belli consulatum inierunt M. | 27.22.1.1 |
| Marcellus quintum—ut numeretur consulatus quem uitio | |
| creatus non gessit—et T. Quinctius Crispinus. utrisque | 2.1 |
| consulibus Italia decreta prouincia est et duo consulum | |
| prioris anni exercitus—tertius Uenusiae tum erat, cui Mar- | |
| cellus praefuerat—ita ut ex tribus eligerent duo quos uellent, | |
| tertius ei traderetur qui Tarentum et Sallentini prouincia | 5 |
| euenisset. ceterae prouinciae ita diuisae: praetoribus, | 3.1 |
| P. Licinio Uaro urbana, P. Licinio Crasso pontifici maximo | |
| peregrina et quo senatus censuisset, Sex. Iulio Caesari | |
| Sicilia, Q. Claudio [Flamini] Tarentum. prorogatum im- | 4.1 |
| perium in annum est Q. Fuluio Flacco ut prouinciam | |
| Capuam quae T. Quincti praetoris fuerat cum una legione | |
| obtineret. prorogatum et C. Hostilio Tubulo est ut pro | |
| praetore in Etruriam ad duas legiones succederet C. | 5 |
| Calpurnio. prorogatum et L. Ueturio Philoni est ut pro | 5.1 |
| praetore Galliam eandem prouinciam cum iisdem duabus | |
| legionibus obtineret quibus praetor obtinuisset. quod in | 6.1 |
| L. Ueturio, idem in C. Aurunculeio decretum ab senatu, | |
| latumque de prorogando imperio ad populum est qui | |
| praetor Sardiniam prouinciam cum duabus legionibus | |
| obtinuerat. additae ei ad praesidium prouinciae quinqua- | 5 |
| ginta longae naues quas P. Scipio ex Hispania misisset. et | 7.1 |
| P. Scipioni et M. Silano suae Hispaniae suique exercitus in | |
| annum decreti. Scipio ex octoginta nauibus quas aut | |
| secum ex Italia adductas aut captas Carthagine habebat | |
| quinquaginta in Sardiniam tramittere iussus, quia fama erat | 8.1 |
| magnum naualem apparatum eo anno Carthagine esse: | |
| ducentis nauibus omnem oram Italiae Siciliae Sardiniaeque | |
| impleturos. et in Sicilia ita diuisa res est: Sex. Caesari | 9.1 |
| exercitus Cannensis datus est: M. Ualerius Laeuinus—ei | |
| quoque enim prorogatum imperium est—classem quae ad | |
| Siciliam erat nauium septuaginta obtineret; adderet eo | |
| triginta naues quae ad Tarentum priore anno fuerant; cum | 5 |
| ea centum nauium classe si uideretur ei praedatum in | |
| Africam traiceret. et P. Sulpicio ut eadem classe Mace- | 10.1 |
| doniam Graeciamque prouinciam haberet prorogatum in | |
| annum imperium est. de duabus quae ad urbem Romam | |
| fuerant legionibus nihil mutatum. supplementum quo | 11.1 |
| opus esset ut scriberent consulibus permissum. una et | |
| uiginti legionibus eo anno defensum imperium Romanum | |
| est. et P. Licinio Uaro praetori urbano negotium datum | 12.1 |
| ut naues longas triginta ueteres reficeret quae Ostiae erant | |
| et uiginti nouas naues sociis naualibus compleret, ut quin- | |
| quaginta nauium classe oram maris uicinam urbi Romanae | |
| tueri posset. C. Calpurnius uetitus ab Arretio mouere | 13.1 |
| exercitum nisi cum successor uenisset; idem et Tubulo | |
| imperatum ut inde praecipue caueret ne qua noua consilia | |
| orerentur. |