| praetores in prouincias profecti: consules religio tenebat | 27.23.1.1 |
| quod prodigiis aliquot nuntiatis non facile litabant. et ex | 2.1 |
| Campania nuntiata erant Capuae duas aedes, Fortunae et | |
| Martis, et sepulcra aliquot de caelo tacta, Cumis—adeo | |
| minimis etiam rebus praua religio inserit deos—mures in | |
| aede Iouis aurum rosisse, Casini examen apium ingens in | 5 |
| foro consedisse; et Ostiae murum portamque de caelo | 3.1 |
| tactam, Caere uolturium uolasse in aedem Iouis, Uolsiniis | |
| sanguine lacum manasse. horum prodigiorum causa diem | 4.1 |
| unum supplicatio fuit. per dies aliquot hostiae maiores | |
| sine litatione caesae diuque non impetrata pax deum. in | |
| capita consulum re publica incolumi exitiabilis prodigiorum | |
| euentus uertit. | 5 |
| ludi Apollinares Q. Fuluio Ap. Claudio consulibus a P. | 5.1 |
| Cornelio Sulla praetore urbano primum facti erant; inde | |
| omnes deinceps praetores urbani fecerant; sed in unum | |
| annum uouebant dieque incerta faciebant. eo anno pesti- | 6.1 |
| lentia grauis incidit in urbem agrosque, quae tamen magis in | |
| longos morbos quam in permitiales euasit. eius pestilentiae | 7.1 |
| causa et supplicatum per compita tota urbe est et P. Licinius | |
| Uarus praetor urbanus legem ferre ad populum iussus ut ii | |
| ludi in perpetuum in statam diem uouerentur. ipse primus | |
| ita uouit, fecitque ante diem tertium nonas Quinctiles. is | 5 |
| dies deinde sollemnis seruatus. |