de Tarentinis inde magna contentione in senatu actum 27.25.1.1
coram Fabio, defendente ipso quos ceperat armis, aliis in-
fensis et plerisque aequantibus eos Campanorum noxae
poenaeque. senatus consultum in sententiam M'. Acilii 2.1
factum est ut oppidum praesidio custodiretur Tarentinique
omnes intra moenia continerentur, res integra postea
referretur cum tranquillior status Italiae esset. et de M. 3.1
Liuio praefecto arcis Tarentinae haud minore certamine
actum est, aliis senatus consulto notantibus praefectum quod
eius socordia Tarentum proditum hosti esset, aliis praemia 4.1
decernentibus quod per quinquennium arcem tutatus esset
maximeque unius eius opera receptum Tarentum foret,
mediis ad censores non ad senatum notionem de eo pertinere 5.1
dicentibus, cuius sententiae et Fabius fuit. adiecit tamen,
fateri se opera Liui Tarentum receptum quod amici eius
uolgo in senatu iactassent; neque enim recipiundum fuisse
nisi amissum foret. 5
consulum alter T. Quinctius Crispinus ad exercitum 6.1
quem Q. Fuluius Flaccus habuerat cum supplemento in
Lucanos est profectus. Marcellum aliae atque aliae obiectae 7.1
animo religiones tenebant, in quibus quod cum bello Gallico
ad Clastidium aedem Honori et Uirtuti uouisset dedicatio
eius a pontificibus impediebatur, quod negabant unam 8.1
cellam amplius quam uni deo recte dedicari, quia si de caelo
tacta aut prodigii aliquid in ea factum esset difficilis procura-
tio foret, quod utri deo res diuina fieret sciri non posset; 9.1
neque enim duobus nisi certis deis rite una hostia fieri. ita
addita Uirtutis aedes adproperato opere; neque tamen ab
ipso aedes eae dedicatae sunt. tum demum ad exercitum 10.1
quem priore anno Uenusiae reliquerat cum supplemento
proficiscitur.
Locros in Bruttiis Crispinus oppugnare conatus quia 11.1
magnam famam attulisse Fabio Tarentum rebatur, omne
genus tormentorum machinarumque ex Sicilia arcessierat;
et naues indidem accitae erant quae uergentem ad mare
partem urbis oppugnarent. ea omissa oppugnatio est quia 12.1
Lacinium Hannibal admouerat copias, et collegam eduxisse
iam a Uenusia exercitum fama erat, cui coniungi uolebat.
itaque in Apuliam ex Bruttiis reditum, et inter Uenusiam 13.1
Bantiamque minus trium milium passuum interuallo con-
sules binis castris consederant. in eandem regionem et 14.1
Hannibal rediit auerso ab Locris bello. ibi consules ambo
ingenio feroces prope cottidie in aciem exire haud dubia spe,
si duobus exercitibus consularibus iunctis commisisset sese
hostis, debellari posse. 5