| Hannibal, quia cum Marcello bis priore anno congressus | 27.26.1.1 |
| uicerat uictusque erat, ut cum eodem si dimicandum foret | |
| nec spem nec metum ex uano haberet, ita duobus consuli- | |
| bus haudquaquam sese parem futurum censebat; itaque | 2.1 |
| totus in suas artes uersus insidiis locum quaerebat. leuia | 3.1 |
| tamen proelia inter bina castra uario euentu fiebant. quibus | |
| cum extrahi aestatem posse consules crederent, nihilo minus | |
| oppugnari Locros posse rati L. Cincio ut ex Sicilia Locros | |
| cum classe traiceret scribunt; et ut ab terra quoque oppug- | 4.1 |
| nari moenia possent, ab Tarento partem exercitus qui in | |
| praesidio erat duci eo iusserunt. ea ita futura per quosdam | 5.1 |
| Thurinos comperta Hannibali cum essent, mittit ad insiden- | |
| dam ab Tarento uiam. ibi sub tumulo Peteliae tria milia | |
| equitum, duo peditum in occulto locata; in quae inexplorato | 6.1 |
| euntes Romani cum incidissent, ad duo milia armatorum | |
| caesa, mille et quingenti ferme uiui capti, alii dissipati fuga | |
| per agros saltusque Tarentum rediere. | |
| tumulus erat siluestris inter Punica et Romana castra ab | 7.1 |
| neutris primo occupatus, quia Romani qualis pars eius quae | |
| uergeret ad hostium castra esset ignorabant, Hannibal in- | |
| sidiis quam castris aptiorem eum crediderat. itaque nocte | 8.1 |
| ad id missas aliquot Numidarum turmas medio in saltu con- | |
| diderat, quorum interdiu nemo ab statione mouebatur ne | |
| aut arma aut ipsi procul conspicerentur. fremebant uolgo | 9.1 |
| in castris Romanis occupandum eum tumulum esse et | |
| castello firmandum ne, si occupatus ab Hannibale foret, uelut | |
| in ceruicibus haberet hostem. mouit ea res Marcellum, et | 10.1 |
| collegae 'quin imus' inquit 'ipsi cum equitibus paucis | |
| exploratum? subiecta res oculis certius dabit consilium.' | |
| adsentienti Crispino, cum equitibus ducentis uiginti, ex | 11.1 |
| quibus quadraginta Fregellani, ceteri Etrusci erant, proficis- | |
| cuntur; secuti tribuni militum M. Marcellus consulis filius | 12.1 |
| et A. Manlius, simul et duo praefecti socium L. Arrenius et | |
| M'. Aulius. immolasse eo die quidam prodidere memoriae | 13.1 |
| consulem Marcellum et prima hostia caesa iocur sine capite | |
| inuentum, in secunda omnia comparuisse quae adsolent, | 14.1 |
| auctum etiam uisum in capite; nec id sane haruspici pla- | |
| cuisse quod secundum trunca et turpia exta nimis laeta | |
| apparuissent. |