| ceterum consulem Marcellum tanta cupidi- | 27.27.1.1 |
| tas tenebat dimicandi cum Hannibale ut numquam satis | |
| castra castris conlata diceret; tum quoque uallo egrediens | 2.1 |
| signum dedit ut ad locum miles esset paratus, ut si collis in | |
| quem speculatum irent placuisset, uasa conligerent et | |
| sequerentur. | |
| exiguum campi ante castra erat; inde in collem aperta | 3.1 |
| undique et conspecta ferebat uia. Numidis speculator | |
| nequaquam in spem tantae rei positus sed si quos uagos pa- | |
| buli aut lignorum causa longius a castris progressos possent | |
| excipere, signum dat ut pariter ab suis quisque latebris | 5 |
| exorerentur. non ante apparuere quibus obuiis ab iugo | 4.1 |
| ipso consurgendum erat quam circumiere qui ab tergo | |
| intercluderent uiam; tum undique omnes exorti, et clamore | |
| sublato impetum fecere. cum in ea ualle consules essent ut | 5.1 |
| neque euadere possent in iugum occupatum ab hoste nec | |
| receptum ab tergo circumuenti haberent, extrahi tamen | |
| diutius certamen potuisset ni coepta ab Etruscis fuga pauo- | |
| rem ceteris iniecisset. non tamen omisere pugnam deserti | 6.1 |
| ab Etruscis Fregellani donec integri consules hortando | |
| ipsique ex parte pugnando rem sustinebant; sed postquam | 7.1 |
| uolneratos ambo consules, Marcellum etiam transfixum | |
| lancea prolabentem ex equo moribundum uidere, tum et ipsi | |
| —perpauci autem supererant—cum Crispino consule duo- | |
| bus iaculis icto et Marcello adulescente saucio et ipso effu- | 5 |
| gerunt. interfectus A. Manlius tribunus militum, et ex | 8.1 |
| duobus praefectis socium M'. Aulius occisus, <L.> Arrenius | |
| captus; et lictores consulum quinque uiui in hostium potesta- | |
| tem uenerunt, ceteri aut interfecti aut cum consule effuge- | |
| runt; equitum tres et quadraginta aut in proelio aut in fuga | 9.1 |
| ceciderunt, duodeuiginti uiui capti. tumultuatum et in | 10.1 |
| castris fuerat, ut consulibus irent subsidio, cum consulem et | |
| filium alterius consulis saucios exiguasque infelicis expedi- | |
| tionis reliquias ad castra uenientes cernunt. mors Mar- | 11.1 |
| celli cum alioqui miserabilis fuit, tum quod nec pro aetate | |
| —iam enim maior sexaginta annis erat—neque pro ueteris | |
| prudentia ducis tam improuide se collegamque et prope | |
| totam rem publicam in praeceps dederat. | 5 |
| multos circa unam rem ambitus fecerim si quae de Mar- | 12.1 |
| celli morte uariant auctores, omnia exsequi uelim. ut | 13.1 |
| omittam alios, Coelius triplicem gestae rei †ordinem edit, | |
| unam traditam fama, alteram scriptam in laudatione filii, qui | |
| rei gestae interfuerit, tertiam quam ipse pro inquisita ac sibi | |
| comperta affert. ceterum ita fama uariat ut tamen plerique | 14.1 |
| loci speculandi causa castris egressum, omnes insidiis cir- | |
| cumuentum tradant. |