| Hannibal magnum terrorem hostibus morte consulis | 27.28.1.1 |
| unius, uolnere alterius iniectum esse ratus, ne cui deesset | |
| occasioni castra in tumulum in quo pugnatum erat extemplo | |
| transfert; ibi inuentum Marcelli corpus sepelit. Crispinus | 2.1 |
| et morte collegae et suo uolnere territus, silentio insequentis | |
| noctis profectus, quos proximos nanctus est montes, in iis | |
| loco alto et tuto undique castra posuit. ibi duo duces | 3.1 |
| sagaciter moti sunt, alter ad inferendam, alter ad cauendam | |
| fraudem. anulis Marcelli simul cum corpore Hannibal | 4.1 |
| potitus erat. eius signi errore ne qui dolus necteretur a | |
| Poeno metuens Crispinus circa ciuitates proximas miserat | |
| nuntios occisum collegam esse anulisque eius hostem poti- | |
| tum: ne quibus litteris crederent nomine Marcelli composi- | 5 |
| tis. paulo ante hic nuntius consulis Salapiam uenerat quam | 5.1 |
| litterae ab Hannibale allatae sunt Marcelli nomine compo- | |
| sitae se nocte quae diem illum secutura esset Salapiam uen- | |
| turum: parati milites essent qui in praesidio erant, si quo | |
| opera eorum opus esset. sensere Salapitani fraudem; et | 6.1 |
| ab ira non defectionis modo sed etiam equitum interfecto- | |
| rum rati occasionem supplicii peti, remisso retro nuntio— | 7.1 |
| perfuga autem Romanus erat—ut sine arbitro milites quae | |
| uellent agerent, oppidanos per muros urbisque opportuna | |
| loca in stationibus disponunt; custodias uigiliasque in eam | 8.1 |
| noctem intentius instruunt; circa portam qua uenturum | |
| hostem rebantur quod roboris in praesidio erat opponunt. | |
| Hannibal quarta uigilia ferme ad urbem accessit. primi | 9.1 |
| agminis erant perfugae Romanorum et arma Romana habe- | |
| bant. ii ubi ad portam est uentum Latine omnes loquentes | |
| excitant uigiles aperirique portam iubent: consulem adesse. | |
| uigiles uelut ad uocem eorum excitati tumultuari trepidare | 10.1 |
| moliri portam. cataracta [deiecta] clausa erat; eam partim | |
| uectibus leuant, partim funibus subducunt, in tantum alti- | |
| tudinis ut subire recti possent. uixdum satis patebat iter | 11.1 |
| cum perfugae certatim ruunt per portam; et cum sescenti | |
| ferme intrassent, remisso fune quo suspensa erat cataracta | |
| magno sonitu cecidit. Salapitani alii perfugas neglegenter | 12.1 |
| ex itinere suspensa humeris, ut inter pacatos, gerentes arma | |
| inuadunt, alii e turribus portae murisque saxis sudibus pilis | |
| absterrent hostem. ita inde Hannibal suamet ipse fraude | 13.1 |
| captus abiit, profectusque ad Locrorum soluendam obsidio- | |
| nem, qua <cingebat urbem L.> Cincius summa ui operibus | |
| tormentorumque omni genere ex Sicilia aduecto oppugnans. | |
| Magoni iam haud ferme fidenti retenturum defensurumque | 14.1 |
| se urbem, prima spes morte nuntiata Marcelli adfulsit. | |
| secutus inde nuntius Hannibalem Numidarum equitatu | 15.1 |
| praemisso ipsum quantum adcelerare posset cum peditum | |
| agmine sequi. itaque ubi primum Numidas edito e specu- | 16.1 |
| lis signo aduentare sensit, et ipse patefacta repente porta | |
| ferox in hostes erumpit. et primo, magis quia improuiso | |
| id fecerat quam quod par uiribus esset, anceps certamen | |
| erat; deinde ut superuenere Numidae, tantus pauor Roma- | 17.1 |
| nis est iniectus ut passim ad mare ac naues fugerent relictis | |
| operibus machinisque quibus muros quatiebant. ita ad- | |
| uentu Hannibalis soluta Locrorum obsidio est. |