| Crispinus postquam in Bruttios profectum Hannibalem | 27.29.1.1 |
| sensit, exercitum cui collega praefuerat M. Marcellum tri- | |
| bunum militum Uenusiam abducere iussit: ipse cum legio- | 2.1 |
| nibus suis Capuam profectus uix lecticae agitationem prae | |
| grauitate uolnerum patiens, Romam litteras de morte col- | |
| legae scripsit quantoque ipse in discrimine esset: se comi- | 3.1 |
| tiorum causa non posse Romam uenire quia nec uiae | |
| laborem passurus uideretur et de Tarento sollicitus esset ne | |
| ex Bruttiis Hannibal eo conuerteret agmen; legatos opus | |
| esse ad se mitti uiros prudentes cum quibus quae uellet de re | 5 |
| publica loqueretur. hae litterae recitatae magnum et luc- | 4.1 |
| tum morte alterius consulis et metum de altero fecerunt. | |
| itaque et Q. Fabium filium ad exercitum Uenusiam mise- | |
| runt, et ad consulem tres legati missi Sex. Iulius Caesar L. | |
| Licinius Pollio L. Cincius Alimentus cum paucis ante | 5 |
| diebus ex Sicilia redisset. hi nuntiare consuli iussi ut si | 5.1 |
| ad comitia ipse uenire Romam non posset dictatorem in | |
| agro Romano diceret comitiorum causa; si consul Taren- | 6.1 |
| tum profectus esset, Q. Claudium praetorem placere in eam | |
| regionem inde abducere legiones in qua plurimas sociorum | |
| urbes tueri posset. | |
| eadem aestate M. Ualerius cum classe centum nauium ex | 7.1 |
| Sicilia in Africam tramisit, et ad Clupeam urbem escensione | |
| facta agrum late nullo ferme obuio armato uastauit. inde | |
| ad naues raptim praedatores recepti, quia repente fama | |
| accidit classem Punicam aduentare. octoginta erant et | 8.1 |
| tres naues. cum his haud procul Clupea prospere pugnat | |
| Romanus. duodeuiginti nauibus captis, fugatis aliis cum | |
| magna terrestri naualique praeda Lilybaeum rediit. | |
| eadem aestate et Philippus implorantibus Achaeis auxi- | 9.1 |
| lium tulit, quos et Machanidas tyrannus Lacedaemoniorum | |
| finitimo bello urebat et Aetoli, nauibus per fretum quod | |
| Naupactum et Patras interfluit—Rhion incolae uocant— | |
| exercitu traiecto, depopulati erant. Attalum quoque regem | 10.1 |
| Asiae, quia Aetoli summum gentis suae magistratum ad | |
| eum proximo †anno† concilio detulerant, fama erat in | |
| Europam traiecturum. |