| ob haec Philippo in Graeciam | 27.30.1.1 |
| descendenti ad Lamiam urbem Aetoli duce Pyrrhia, qui | |
| praetor in eum annum cum absente Attalo creatus erat, | |
| occurrerunt. habebant et ab Attalo auxilia secum et mille | 2.1 |
| ferme ex Romana classe a P. Sulpicio missos. aduersus | |
| hunc ducem atque has copias Philippus bis prospero euentu | |
| pugnauit; mille admodum hostium utraque pugna occidit. | |
| inde cum Aetoli metu compulsi Lamiae urbis moenibus | 3.1 |
| tenerent sese, Philippus ad Phalara exercitum duxit; in | |
| Maliaco sinu is locus est, quondam frequenter habitatus | |
| propter egregium portum tutasque circa stationes et aliam | |
| opportunitatem maritimam terrestremque. eo legati ab | 4.1 |
| rege Aegypti Ptolomaeo Rhodiisque et Atheniensibus et | |
| Chiis uenerunt ad dirimendum inter Philippum atque | |
| Aetolos bellum. adhibitus ab Aetolis et ex finitimis paci- | |
| ficator Amynander, rex Athamanum. omnium autem non | 5.1 |
| tanta pro Aetolis cura erat, ferociori quam pro ingeniis Grae- | |
| corum gente, quam ne Philippus regnumque eius rebus | |
| Graeciae, graue libertati futurum, immisceretur. de pace | 6.1 |
| dilata consultatio est in concilium Achaeorum, concilioque | |
| ei et locus et dies certa indicta; interim triginta dierum | |
| indutiae impetratae. profectus inde rex per Thessaliam | 7.1 |
| Boeotiamque Chalcidem Euboeae uenit ut Attalum, quem | |
| classe Euboeam petiturum audierat, portibus et litorum | |
| adpulsu arceret. inde praesidio relicto aduersus Attalum si | 8.1 |
| forte interim traiecisset, profectus ipse cum paucis equitum | |
| leuisque armaturae Argos uenit. ibi curatione Heraeorum | 9.1 |
| Nemeorumque suffragiis populi ad eum delata quia se Ma- | |
| cedonum reges ex ea ciuitate oriundos referunt, Heraeis | |
| peractis ab ipso ludicro extemplo Aegium profectus est ad | |
| indictum multo ante sociorum concilium. ibi de Aetolico | 10.1 |
| finiendo bello actum ne causa aut Romanis aut Attalo in- | |
| trandi Graeciam esset. sed ea omnia uixdum indutiarum | 11.1 |
| tempore circumacto Aetoli turbauere postquam et Attalum | |
| Aeginam uenisse et Romanam classem stare ad Naupactum | |
| audiuere. uocati enim in concilium Achaeorum, in quo et | 12.1 |
| eae legationes erant quae ad Phalara egerant de pace, pri- | |
| mum questi sunt quaedam parua contra fidem conuentionis | |
| tempore indutiarum facta; postremo negarunt dirimi bel- | 13.1 |
| lum posse nisi Messeniis Achaei Pylum redderent, Romanis | |
| restitueretur Atintania, Scerdilaedo et Pleurato Ardiaei. | |
| enimuero indignum ratus Philippus uictos uictori sibi ultro | 14.1 |
| condiciones ferre, ne antea quidem se aut de pace audisse | |
| aut indutias pepigisse dixit spem ullam habentem quieturos | |
| Aetolos, sed uti omnes socios testes haberet se pacis, illos | |
| belli causam quaesisse. ita infecta pace concilium dimisit | 15.1 |
| quattuor milibus armatorum relictis ad praesidium Achaeo- | |
| rum et quinque longis nauibus acceptis, quas si adiecisset | 16.1 |
| missae nuper ad se classi Carthaginiensium et ex Bithynia ab | |
| rege Prusia uenientibus nauibus, statuerat nauali proelio | |
| lacessere Romanos iam diu in regione ea potentes maris. | |
| ipse ab eo concilio Argos regressus; iam enim Nemeo- | 17.1 |
| rum appetebat tempus, quae celebrari uolebat praesentia | |
| sua. |