| occupato rege apparatu ludorum et per dies festos licen- | 27.31.1.1 |
| tius quam inter belli tempora remittente animum P. Sulpi- | |
| cius ab Naupacto profectus classem adpulit inter Sicyonem | |
| et Corinthum agrumque nobilissimae fertilitatis effuse uas- | |
| tauit. fama eius rei Philippum ab ludis exciuit; raptimque | 2.1 |
| cum equitatu profectus iussis subsequi peditibus, palatos | |
| passim per agros grauesque praeda ut qui nihil tale metue- | |
| rent adortus Romanos compulit in naues. classis Romana | 3.1 |
| haudquaquam laeta praeda Naupactum redit: Philippo | |
| ludorum quoque qui reliqui erant celebritatem quantaecum- | |
| que, de Romanis tamen, uictoriae partae fama auxerat, | |
| laetitiaque ingenti celebrati festi dies, eo magis etiam quod | 4.1 |
| populariter dempto capitis insigni purpuraque atque alio | |
| regio habitu aequauerat ceteris se in speciem, quo nihil | |
| gratius est ciuitatibus liberis; praebuissetque haud dubiam | 5.1 |
| eo facto spem libertatis nisi omnia intoleranda libidine | |
| foeda ac deformia effecisset. uagabatur autem cum uno | |
| aut altero comite per maritas domos dies noctesque, et | 6.1 |
| summittendo se in priuatum fastigium quo minus conspec- | |
| tus eo solutior erat, et libertatem, cum aliis uanam osten- | |
| disset, totam in suam licentiam uerterat. neque enim | 7.1 |
| omnia emebat aut eblandiebatur, sed uim etiam flagitiis | |
| adhibebat, periculosumque et uiris et parentibus erat | |
| moram incommoda seueritate libidini regiae fecisse; uni | 8.1 |
| etiam principi Achaeorum Arato adempta uxor nomine | |
| Polycratia ac spe regiarum nuptiarum in Macedoniam | |
| asportata fuerat. | |
| per haec flagitia sollemni Nemeorum peracto paucisque | 9.1 |
| additis diebus, Dymas est profectus ad praesidium Aetolo- | |
| rum quod ab Eleis accitum acceptumque in urbem erat | |
| eiciendum. Cycliadas—penes eum summa imperii erat— | 10.1 |
| Achaeique ad Dymas regi occurrere, et Eleorum accensi odio | |
| quod a ceteris Achaeis dissentirent, et infensi Aetolis quos | |
| Romanum quoque aduersus se mouisse bellum credebant. | |
| profecti ab Dymis coniuncto exercitu transeunt Larisum | 11.1 |
| amnem, qui Eleum agrum ab Dymaeo dirimit. |