| primum | 27.32.1.1 |
| diem quo fines hostium ingressi sunt populando absump- | |
| serunt; postero die acie instructa ad urbem accesserunt | |
| praemissis equitibus qui obequitando portis promptum ad | |
| excursiones genus lacesserent Aetolorum. | 5 |
| ignorabant Sulpicium cum quindecim nauibus ab Nau- | 2.1 |
| pacto Cyllenen traiecisse et expositis in terram quattuor mi- | |
| libus armatorum silentio noctis ne conspici agmen posset | |
| intrasse Elim. itaque improuisa res ingentem iniecit ter- | 3.1 |
| rorem postquam inter Aetolos Eleosque Romana signa atque | |
| arma cognouere. et primo recipere suos uoluerat rex; deinde | 4.1 |
| contracto iam inter Aetolos et Tralles—Illyriorum id est | |
| genus—certamine cum urgeri uideret suos, et ipse rex cum | |
| equitatu in cohortem Romanam incurrit. ibi equus pilo | 5.1 |
| traiectus cum prolapsum super caput regem effudisset, atrox | |
| pugna utrimque accensa est, et ab Romanis impetu in regem | |
| facto et protegentibus regiis. insignis et ipsius pugna fuit | 6.1 |
| cum pedes inter equites coactus esset proelium inire; dein | |
| cum iam impar certamen esset caderentque circa eum | |
| multi et uolnerarentur, raptus ab suis atque alteri equo | |
| iniectus fugit. eo die castra quinque milia passuum ab urbe | 7.1 |
| Eleorum posuit; postero die ad propinquum Eleorum cas- | |
| tellum—Pyrgum uocant—copias omnes eduxit, quo agres- | |
| tium multitudinem cum pecoribus metu populationum | |
| compulsam audierat. eam inconditam inermemque multi- | 8.1 |
| tudinem primo statim terrore adueniens cepit; compensa- | |
| ueratque ea praeda quod ignominiae ad Elim acceptum | |
| fuerat. diuidenti praedam captiuosque—fuere autem quat- | 9.1 |
| tuor milia hominum, pecorisque omnis generis ad uiginti | |
| milia—nuntius ex Macedonia uenit Aeropum quendam cor- | |
| rupto arcis praesidiique praefecto Lychnidum cepisse; tenere | |
| et Dassaretiorum quosdam uicos et Dardanos etiam concire. | 5 |
| omisso igitur Achaico atque Aetolico bello, relictis tamen | 10.1 |
| duobus milibus et quingentis omnis generis armatorum cum | |
| Menippo et Polyphanta ducibus ad praesidium sociorum, | |
| profectus ab Dymis per Achaiam Boeotiamque et Euboeam | 11.1 |
| decimis castris Demetriadem in Thessaliam peruenit. |