| de Tarentinis inde magna contentione in senatu actum | 27.25.1.1 |
| coram Fabio, defendente ipso quos ceperat armis, aliis in- | |
| fensis et plerisque aequantibus eos Campanorum noxae | |
| poenaeque. senatus consultum in sententiam M'. Acilii | 2.1 |
| factum est ut oppidum praesidio custodiretur Tarentinique | |
| omnes intra moenia continerentur, res integra postea | |
| referretur cum tranquillior status Italiae esset. et de M. | 3.1 |
| Liuio praefecto arcis Tarentinae haud minore certamine | |
| actum est, aliis senatus consulto notantibus praefectum quod | |
| eius socordia Tarentum proditum hosti esset, aliis praemia | 4.1 |
| decernentibus quod per quinquennium arcem tutatus esset | |
| maximeque unius eius opera receptum Tarentum foret, | |
| mediis ad censores non ad senatum notionem de eo pertinere | 5.1 |
| dicentibus, cuius sententiae et Fabius fuit. adiecit tamen, | |
| fateri se opera Liui Tarentum receptum quod amici eius | |
| uolgo in senatu iactassent; neque enim recipiundum fuisse | |
| nisi amissum foret. | 5 |
| consulum alter T. Quinctius Crispinus ad exercitum | 6.1 |
| quem Q. Fuluius Flaccus habuerat cum supplemento in | |
| Lucanos est profectus. Marcellum aliae atque aliae obiectae | 7.1 |
| animo religiones tenebant, in quibus quod cum bello Gallico | |
| ad Clastidium aedem Honori et Uirtuti uouisset dedicatio | |
| eius a pontificibus impediebatur, quod negabant unam | 8.1 |
| cellam amplius quam uni deo recte dedicari, quia si de caelo | |
| tacta aut prodigii aliquid in ea factum esset difficilis procura- | |
| tio foret, quod utri deo res diuina fieret sciri non posset; | 9.1 |
| neque enim duobus nisi certis deis rite una hostia fieri. ita | |
| addita Uirtutis aedes adproperato opere; neque tamen ab | |
| ipso aedes eae dedicatae sunt. tum demum ad exercitum | 10.1 |
| quem priore anno Uenusiae reliquerat cum supplemento | |
| proficiscitur. | |
| Locros in Bruttiis Crispinus oppugnare conatus quia | 11.1 |
| magnam famam attulisse Fabio Tarentum rebatur, omne | |
| genus tormentorum machinarumque ex Sicilia arcessierat; | |
| et naues indidem accitae erant quae uergentem ad mare | |
| partem urbis oppugnarent. ea omissa oppugnatio est quia | 12.1 |
| Lacinium Hannibal admouerat copias, et collegam eduxisse | |
| iam a Uenusia exercitum fama erat, cui coniungi uolebat. | |
| itaque in Apuliam ex Bruttiis reditum, et inter Uenusiam | 13.1 |
| Bantiamque minus trium milium passuum interuallo con- | |
| sules binis castris consederant. in eandem regionem et | 14.1 |
| Hannibal rediit auerso ab Locris bello. ibi consules ambo | |
| ingenio feroces prope cottidie in aciem exire haud dubia spe, | |
| si duobus exercitibus consularibus iunctis commisisset sese | |
| hostis, debellari posse. | 5 |