| de Hasdrubalis aduentu in Italiam cura in dies crescebat. | 27.36.1.1 |
| Massiliensium primum legati nuntiauerant eum in Galliam | |
| transgressum erectosque aduentu eius, quia magnum pondus | 2.1 |
| auri attulisse diceretur ad mercede auxilia conducenda, Gal- | |
| lorum animos. missi deinde cum iis legati ab Roma Sex. | 3.1 |
| Antistius et M. Raecius ad rem inspiciendam rettulerant | |
| misisse se cum Massiliensibus ducibus qui per hospites eo- | |
| rum principes Gallorum omnia explorata referrent; pro | 4.1 |
| comperto habere Hasdrubalem ingenti iam coacto exercitu | |
| proximo uere Alpes traiecturum, nec tum eum quicquam | |
| aliud morari nisi quod clausae hieme Alpes essent. | |
| in locum M. Marcelli P. Aelius Paetus augur creatus in- | 5.1 |
| auguratusque, et Cn. Cornelius Dolabella rex sacrorum | |
| inauguratus est in locum M. Marci qui biennio ante mortuus | |
| erat. hoc eodem anno et lustrum conditum est a censori- | 6.1 |
| bus P. Sempronio Tuditano et M. Cornelio Cethego. censa | 7.1 |
| ciuium capita centum triginta septem milia centum octo, | |
| minor aliquanto numerus quam qui ante bellum fuerat. eo | 8.1 |
| anno primum ex quo Hannibal in Italiam uenisset comitium | |
| tectum esse memoriae proditum est, et ludos Romanos semel | |
| instauratos ab aedilibus curulibus Q. Metello et C. Seruilio. | |
| et plebeiis ludis biduum instauratum a C. Mamilio et M. | 9.1 |
| Caecilio Metello aedilibus plebis; et tria signa ad Cereris | |
| iidem dederunt; et Iouis epulum fuit ludorum causa. | |
| consulatum inde ineunt C. Claudius Nero et M. Liuius | 10.1 |
| iterum, qui quia iam designati prouincias sortiti erant, prae- | |
| tores sortiti iusserunt. C. Hostilio iurisdictio urbana euenit; | 11.1 |
| addita et peregrina, ut tres in prouincias exire possent. A. | |
| Hostilio Sardinia, C. Mamilio Sicilia, L. Porcio Gallia euenit. | |
| summa legionum trium et uiginti ita per prouincias diuisa: | 12.1 |
| binae consulum essent, quattuor Hispania haberet, binas | |
| tres praetores, in Sicilia et Sardinia | 13.1 |
| et Gallia, duas C. Teren- | |
| tius in Etruria, duas Q. Fuluius in Bruttiis, duas Q. Claudius | |
| circa Tarentum et Sallentinos, unam C. Hostilius Tubulus | |
| Capuae; duae urbanae ut scriberentur. primis quattuor | 14.1 |
| legionibus populus tribunos creauit: in ceteras consules | |
| miserunt. |