| post diem tertium eius diei praetorum comitia habita. | 27.35.1.1 |
| praetores creati L. Porcius Licinus C. Mamilius C. et A. | |
| Hostilii Catones. comitiis perfectis ludisque factis dictator | |
| et magister equitum magistratu abierunt. C. Terentius Uarro | 2.1 |
| in Etruriam pro praetore missus ut ex ea prouincia C. Hos- | |
| tilius Tarentum ad eum exercitum iret quem T. Quinctius | |
| consul habuerat; et L. Manlius trans mare legatus iret | 3.1 |
| uiseretque quae res ibi gererentur; simul quod Olympiae | |
| ludicrum ea aestate futurum erat quod maximo coetu Grae- | |
| ciae celebraretur, ut si tuto per hostem posset adiret id | 4.1 |
| concilium ut qui Siculi bello ibi profugi aut Tarentini ciues | |
| relegati ab Hannibale essent, domos redirent scirentque sua | |
| omnia iis quae ante bellum habuissent reddere populum | |
| Romanum. | 5 |
| quia periculosissimus annus imminere uidebatur neque | 5.1 |
| consules in re publica erant, in consules designatos omnes | |
| uersi quam primum eos sortiri prouincias et praesciscere | |
| quam quisque eorum prouinciam, quem hostem haberet | |
| uolebant. de reconciliatione etiam gratiae eorum in senatu | 6.1 |
| actum est principio facto a Q. Fabio Maximo; inimicitiae | 7.1 |
| autem nobiles inter eos erant et acerbiores eas indignioresque | |
| Liuio sua calamitas fecerat quod spretum se in ea fortuna | |
| credebat. itaque is magis implacabilis erat et nihil opus | 8.1 |
| esse reconciliatione aiebat: acrius et intentius omnia gesturos | |
| timentes ne crescendi ex se inimico collegae potestas fieret. | |
| uicit tamen auctoritas senatus ut positis simultatibus com- | 9.1 |
| muni animo consilioque administrarent rem publicam. pro- | 10.1 |
| uinciae iis non permixtae regionibus, sicut superioribus annis, | |
| sed diuersae extremis Italiae finibus, alteri aduersus Hanni- | |
| balem Bruttii et Lucani, alteri Gallia aduersus Hasdrubalem | |
| quem iam Alpibus adpropinquare fama erat, decreta; exer- | 11.1 |
| citum e duobus qui in Gallia quique in Etruria esset addito | |
| urbano eligeret quem mallet, qui Galliam esset sortitus: cui | 12.1 |
| Bruttii prouincia euenisset, nouis legionibus urbanis scriptis | |
| utrius mallet consulum prioris anni exercitum sumeret; re- | 13.1 |
| lictum a consule exercitum Q. Fuluius proconsul acciperet | |
| eique in annum imperium esset. et C. Hostilio, cui pro | 14.1 |
| Etruria Tarentum mutauerant prouinciam, pro Tarento | |
| Capuam mutauerunt; legio una data cui Fuluius proximo | |
| anno praefuerat. |