| deis rite placatis dilectum consules habebant acrius in- | 27.38.1.1 |
| tentiusque quam prioribus annis quisquam meminerat habi- | |
| tum; nam et belli terror duplicatus noui hostis in Italiam | 2.1 |
| aduentu et minus iuuentutis erat unde scriberent milites. | |
| itaque colonos etiam maritimos, qui sacrosanctam uacatio- | 3.1 |
| nem dicebantur habere, dare milites cogebant. quibus | |
| recusantibus edixere in diem certam ut quo quisque iure | |
| uacationem haberet ad senatum deferret. ea die ad sena- | 4.1 |
| tum hi populi uenerunt, Ostiensis Alsiensis Antias Anxur- | |
| nas Minturnensis Sinuessanus, et ab supero mari Senensis. | |
| cum uacationes suas quisque populus recitaret, nullius cum | 5.1 |
| in Italia hostis esset praeter Antiatem Ostiensemque uacatio | |
| obseruata est; et earum coloniarum iuniores iure iurando | |
| adacti supra dies triginta non pernoctaturos se extra moenia | |
| coloniae suae donec hostis in Italia esset. | 5 |
| cum omnes censerent primo quoque tempore consulibus | 6.1 |
| eundum ad bellum—nam et Hasdrubali occurrendum esse | |
| descendenti ab Alpibus ne Gallos Cisalpinos neue Etruriam | |
| erectam in spem rerum nouarum sollicitaret, et Hannibalem | 7.1 |
| suo proprio occupandum bello ne emergere ex Bruttiis atque | |
| obuiam ire fratri posset—, Liuius cunctabatur parum fidens | |
| suarum prouinciarum exercitibus: collegam ex duobus | 8.1 |
| consularibus egregiis exercitibus et tertio cui Q. Claudius | |
| Tarenti praeesset electionem habere; intuleratque mentio- | |
| nem de uolonibus reuocandis ad signa. senatus liberam | 9.1 |
| potestatem consulibus fecit et supplendi unde uellent et | |
| eligendi de omnibus exercitibus quos uellent permutandique | |
| ex prouinciis quos e re publica censerent esse traducendos. | |
| ea omnia cum summa concordia consulum acta. uolones | 10.1 |
| in undeuicensimam et uicensimam legiones scripti. magni | 11.1 |
| roboris auxilia ex Hispania quoque a P. Scipione M. Liuio | |
| missa quidam ad id bellum auctores sunt, octo milia Hispa- | |
| norum Gallorumque et duo milia de legione militum, equi- | |
| tum mille octingentos mixtos Numidas Hispanosque; M. | 12.1 |
| Lucretium has copias nauibus aduexisse; et sagittariorum | |
| funditorumque ad tria milia ex Sicilia C. Mamilium | |
| misisse. |