| auxerunt Romae tumultum litterae ex Gallia allatae ab | 27.39.1.1 |
| L. Porcio praetore: Hasdrubalem mouisse ex hibernis et | 2.1 |
| iam Alpes transire; octo milia Ligurum conscripta armataque | |
| coniunctura se transgresso in Italiam esse nisi mitteretur in | |
| Ligures qui eos bello occuparet; se cum inualido exercitu | |
| quoad tutum putaret progressurum. hae litterae consules | 3.1 |
| raptim confecto dilectu maturius quam constituerant exire | |
| in prouincias coegerunt ea mente ut uterque hostem in sua | |
| prouincia contineret neque coniungi aut conferre in unum | |
| uires pateretur. plurimum in eam rem adiuuit opinio Han- | 4.1 |
| nibalis quod, etsi ea aestate transiturum in Italiam fratrem | |
| crediderat, recordando quae ipse in transitu nunc Rhodani | |
| nunc Alpium cum hominibus locisque pugnando per quin- | |
| que menses exhausisset, haudquaquam tam facilem matu- | 5.1 |
| rumque transitum exspectabat; ea tardius mouendi ex | |
| hibernis causa fuit. ceterum Hasdrubali et sua et aliorum | 6.1 |
| spe omnia celeriora atque expeditiora fuere. non enim | |
| receperunt modo Aruerni eum deincepsque aliae Gallicae | |
| atque Alpinae gentes, sed etiam secutae sunt ad bellum; et | 7.1 |
| cum per munita pleraque transitu fratris quae antea inuia | |
| fuerant ducebat, tum etiam duodecim annorum adsuetudine | |
| peruiis Alpibus factis inter mitiora iam transibant hominum | |
| ingenia. inuisitati namque antea alienigenis nec uidere | 8.1 |
| ipsi aduenam in sua terra adsueti, omni generi humano in- | |
| sociabiles erant; et primo ignari quo Poenus pergeret | |
| suas rupes suaque castella et pecorum hominumque prae- | |
| dam peti crediderant; fama deinde Punici belli quo | 9.1 |
| duodecimum annum Italia urebatur satis edocuerat uiam | |
| tantum Alpes esse; duas praeualidas urbes magno inter | |
| se maris terrarumque spatio discretas de imperio et opibus | |
| certare. | 5 |
| hae causae aperuerant Alpes Hasdrubali. ceterum quod | 10.1 |
| celeritate itineris profectum erat, id mora ad Placentiam dum | 11.1 |
| frustra obsidet magis quam oppugnat corrupit. crediderat | 12.1 |
| campestris oppidi facilem expugnationem esse, et nobili- | |
| tas coloniae induxerat eum, magnum se excidio eius urbis | |
| terrorem ceteris ratum iniecturum. non ipse se solum ea op- | 13.1 |
| pugnatione impediit, sed Hannibalem post famam transitus | |
| eius tanto spe sua celeriorem iam mouentem ex hibernis | |
| continuerat, quippe reputantem non solum quam lenta ur- | 14.1 |
| bium oppugnatio esset sed etiam quam ipse frustra eandem | |
| illam coloniam ab Trebia uictor regressus temptasset. |