| consules diuersis itineribus profecti ab urbe uelut in duo | 27.40.1.1 |
| pariter bella distenderant curas hominum, simul recordan- | |
| tium quas primus aduentus Hannibalis intulisset Italiae | |
| clades, simul cum illa angeret cura, quos tam propitios urbi | 2.1 |
| atque imperio fore deos ut eodem tempore utrobique res | |
| publica prospere gereretur? adhuc aduersa secundis pen- | |
| sando rem ad id tempus extractam esse. cum in Italia ad | 3.1 |
| Trasumennum et Cannas praecipitasset Romana res, pro- | |
| spera bella in Hispania prolapsam eam erexisse; postea, | 4.1 |
| cum in Hispania alia super aliam clades duobus egregiis | |
| ducibus amissis duos exercitus ex parte delesset, multa | |
| secunda in Italia Siciliaque gesta quassatam rem publicam | |
| excepisse; et ipsum interuallum loci, quod in ultimis terra- | 5.1 |
| rum oris alterum bellum gereretur, spatium dedisse ad respi- | |
| randum. nunc duo bella in Italiam accepta, duo celeberrimi | 6.1 |
| nominis duces circumstare urbem Romanam, et unum in | |
| locum totam periculi molem, omne onus incubuisse. qui | |
| eorum prior uicisset, intra paucos dies castra cum altero | |
| iuncturum. terrebat et proximus annus lugubris duorum | 7.1 |
| consulum funeribus. his anxii curis homines digredientes | |
| in prouincias consules prosecuti sunt. memoriae proditum | 8.1 |
| est plenum adhuc irae in ciues M. Liuium ad bellum pro- | |
| ficiscentem monenti Q. Fabio ne priusquam genus hostium | |
| cognosset temere manum consereret, respondisse ubi pri- | |
| mum hostium agmen conspexisset pugnaturum. cum | 9.1 |
| quaereretur quae causa festinandi esset, 'aut ex hoste egre- | |
| giam gloriam' inquit 'aut ex ciuibus uictis gaudium meri- | |
| tum certe, etsi non honestum, capiam'. | |
| priusquam Claudius consul in prouinciam perueniret per | 10.1 |
| extremum finem agri †Larinatis ducentem in Sallentinos | |
| exercitum Hannibalem expeditis cohortibus adortus C. | |
| Hostilius Tubulus incomposito agmini terribilem tumultum | |
| intulit; ad quattuor milia hominum occidit, nouem signa | 11.1 |
| militaria cepit. mouerat ex hibernis ad famam hostis Q. | |
| Claudius, qui per urbes agri Sallentini castra disposita habe- | |
| bat. itaque ne cum duobus exercitibus simul confligeret | 12.1 |
| Hannibal nocte castra ex agro Tarentino mouit atque in | |
| Bruttios concessit. Claudius in Sallentinos agmen conuertit, | 13.1 |
| Hostilius Capuam petens obuius ad Uenusiam fuit consuli | |
| Claudio. ibi ex utroque exercitu electa peditum quadra- | 14.1 |
| ginta milia, duo milia et quingenti equites, quibus consul | |
| aduersus Hannibalem rem gereret: reliquas copias Hostilius | |
| Capuam ducere iussus ut Q. Fuluio proconsuli traderet. |