| Hannibal undique contracto exercitu quem in hibernis | 27.41.1.1 |
| aut in praesidiis agri Bruttii habuerat, in Lucanos ad Gru- | |
| mentum uenit spe recipiendi oppida quae per metum ad | |
| Romanos defecissent. eodem a Uenusia consul Romanus | 2.1 |
| exploratis itineribus contendit et mille fere et quingentos | |
| passus castra locat ab hoste. Grumenti moenibus prope | 3.1 |
| iniunctum uidebatur Poenorum uallum; quingenti passus | |
| intererant. castra Punica ac Romana interiacebat campus: | 4.1 |
| colles imminebant nudi sinistro lateri Carthaginiensium, | |
| dextro Romanorum, neutris suspecti quod nihil siluae neque | |
| ad insidias latebrarum habebant. in medio campo ab sta- | 5.1 |
| tionibus procursantes certamina haud satis digna dictu | |
| serebant. id modo Romanum quaerere apparebat ne abire | |
| hostem pateretur: Hannibal inde euadere cupiens totis | |
| uiribus in aciem descendebat. tum consul ingenio hostis | 6.1 |
| usus, quo minus in tam apertis collibus timeri insidiae pot- | |
| erant, quinque cohortes additis quinque manipulis nocte | |
| iugum superare et in auersis collibus considere iubet: | |
| tempus exsurgendi ex insidiis et adgrediendi hostem Ti. | 7.1 |
| Claudium Asellum tribunum militum et P. Claudium prae- | |
| fectum socium edocet, quos cum iis mittebat. ipse luce | 8.1 |
| prima copias omnes peditum equitumque in aciem eduxit. | |
| paulo post et ab Hannibale signum pugnae propositum est | |
| clamorque in castris ad arma discurrentium est sublatus; | |
| inde eques pedesque certatim portis ruere ac palati per | 5 |
| campum properare ad hostes. quos ubi effusos consul | 9.1 |
| uidet, tribuno militum tertiae legionis C. Aurunculeio im- | |
| perat ut equites legionis quanto maximo impetu possit in | |
| hostem emittat: ita pecorum modo incompositos toto | 10.1 |
| passim se campo fudisse ut sterni obterique priusquam | |
| instruantur possint. |