nondum Hannibal e castris exierat cum pugnantium cla- 27.42.1.1
morem audiuit; itaque excitus tumultu raptim ad hostem
copias agit. iam primos occupauerat equestris terror; 2.1
peditum etiam prima legio et dextra ala proelium inibat.
incompositi hostes, ut quemque aut pediti aut equiti casus
obtulit, ita conserunt manus. crescit pugna subsidiis et 3.1
procurrentium ad certamen numero augetur; pugnantesque
—quod nisi in uetere exercitu et duce ueteri haud facile
est—inter tumultum ac terrorem instruxisset Hannibal, ni 4.1
cohortium ac manipulorum decurrentium per colles clamor
ab tergo auditus metum ne intercluderentur a castris iniecis-
set. inde pauor incussus et fuga passim fieri coepta est; 5.1
minorque caedes fuit, quia propinquitas castrorum breuio-
rem fugam perculsis fecit. equites enim tergo inhaerebant; 6.1
in transuersa latera inuaserant cohortes secundis collibus
uia nuda ac facili decurrentes. tamen supra octo milia 7.1
hominum occisa, [supra] septingenti capti; signa militaria
nouem adempta; elephanti etiam, quorum nullus usus in
repentina ac tumultuaria pugna fuerat, quattuor occisi, duo
capti. circa quingentos Romanorum sociorumque uictores 8.1
ceciderunt.
postero die Poenus quieuit: Romanus, in aciem copiis
eductis postquam neminem signa contra efferre uidit, spolia
legi caesorum hostium et suorum corpora conlata in unum 5
sepeliri iussit. inde insequentibus continuis diebus aliquot 9.1
ita institit portis ut prope inferre signa uideretur, donec 10.1
Hannibal tertia uigilia crebris ignibus tabernaculisque quae
pars castrorum ad hostes uergebat et Numidis paucis qui in
uallo portisque se ostenderent relictis profectus Apuliam
petere intendit. ubi inluxit, successit uallo Romana acies, 11.1
et Numidae ex composito paulisper in portis se ualloque
ostentauere, frustratique aliquamdiu hostes citatis equis
agmen suorum adsequuntur. consul ubi silentium in 12.1
castris et ne paucos quidem qui prima luce obambulauerant
parte ulla cernebat, duobus equitibus speculatum in castra
praemissis postquam satis tuta omnia esse exploratum est,
inferri signa iussit; tantumque ibi moratus dum milites ad 13.1
praedam discurrunt receptui deinde cecinit multoque ante
noctem copias reduxit. postero die prima luce profectus 14.1
magnis itineribus famam et uestigia agminis sequens haud
procul Uenusia hostem adsequitur. ibi quoque tumultuaria 15.1
pugna fuit; supra duo milia Poenorum caesa. inde noctur-
nis montanisque itineribus Poenus ne locum pugnandi daret
Metapontum petiit. Hanno inde—is enim praesidio eius 16.1
loci praefuerat—in Bruttios cum paucis ad exercitum
nouum comparandum missus: Hannibal copiis eius ad suas
additis Uenusiam retro quibus uenerat itineribus repetit at-
que inde Canusium procedit. nunquam Nero uestigiis hos- 17.1
tis abstiterat et Q. Fuluium, cum Metapontum ipse proficisce-
retur, in Lucanos ne regio ea sine praesidio esset arcessierat.