| inter haec ab Hasdrubale postquam a Placentiae | 27.43.1.1 |
| obsidione abscessit quattuor Galli equites, duo Numidae | |
| cum litteris missi ad Hannibalem cum per medios hostes | |
| totam ferme longitudinem Italiae emensi essent, dum Meta- | 2.1 |
| pontum cedentem Hannibalem sequuntur incertis itineribus | |
| Tarentum delati, a uagis per agros pabulatoribus Romanis | |
| ad Q. Claudium propraetorem deducuntur. eum primo in- | 3.1 |
| certis implicantes responsis ut metus tormentorum admotus | |
| fateri uera coegit, edocuerunt litteras se ab Hasdrubale ad | |
| Hannibalem ferre. cum iis litteris, sicut erant, signatis L. | 4.1 |
| Uerginio tribuno militum ducendi ad Claudium consulem | |
| traduntur; duae simul turmae Samnitium praesidii causa | 5.1 |
| missae. qui ubi ad consulem peruenerunt litteraeque lectae | |
| per interpretem sunt et ex captiuis percontatio facta, tum | 6.1 |
| Claudius non id tempus esse rei publicae ratus quo consiliis | |
| ordinariis prouinciae suae quisque finibus per exercitus suos | |
| cum hoste destinato ab senatu bellum gereret—auden- | 7.1 |
| dum ac nouandum aliquid improuisum, inopinatum, quod | |
| coeptum non minorem apud ciues quam hostes terrorem | |
| faceret, perpetratum in magnam laetitiam ex magno metu | |
| uerteret—, litteris Hasdrubalis Romam ad senatum missis | 8.1 |
| simul et ipse patres conscriptos quid pararet edocet; monet | |
| ut cum in Umbria se occursurum Hasdrubal fratri scribat | |
| legionem a Capua Romam arcessant, dilectum Romae | 9.1 |
| habeant, exercitum urbanum ad Narniam hosti opponant. | |
| haec senatu scripta. praemissi item per agrum Larinatem | 10.1 |
| Marrucinum Frentanum Praetutianum, qua exercitum duc- | |
| turus erat, ut omnes ex agris urbibusque commeatus para- | |
| tos militi ad uescendum in uiam deferrent, equos iumenta- | |
| que alia producerent ut uehiculorum fessis copia esset. | 5 |
| ipse de toto exercitu ciuium sociorumque quod roboris | 11.1 |
| erat delegit, sex milia peditum, mille equites; pronuntiat | |
| occupare se in Lucanis proximam urbem Punicumque in | |
| ea praesidium uelle; ut ad iter parati omnes essent. | |
| profectus nocte flexit in Picenum. | 12.1 |
| et consul quidem quantis maximis itineribus poterat ad | |
| collegam ducebat, relicto Q. Catio legato qui castris prae- | |
| esset. |