| Romae haud minus terroris ac tumultus erat quam | 27.44.1.1 |
| fuerat quadriennio ante cum castra Punica obiecta Romanis | |
| moenibus portisque fuerant. neque satis constabat animis | |
| tam audax iter consulis laudarent uituperarentne; apparebat, | 2.1 |
| quo nihil iniquius est, ex euentu famam habiturum: castra | |
| prope Hannibalem hostem relicta sine duce cum exercitu | |
| cui detractum foret omne quod roboris, quod floris fuerit; | |
| et consulem in Lucanos ostendisse iter cum Picenum et | 5 |
| Galliam peteret, castra relinquentem nulla alia re tutiora | 3.1 |
| quam errore hostis qui ducem inde atque exercitus partem | |
| abisse ignoraret. quid futurum, si id palam fiat et aut in- | 4.1 |
| sequi Neronem cum sex milibus armatorum profectum | |
| Hannibal toto exercitu uelit aut castra inuadere praedae | |
| relicta, sine uiribus, sine imperio, sine auspicio? ueteres | 5.1 |
| eius belli clades, duo consules proximo anno interfecti terre- | |
| bant: et ea omnia accidisse cum unus imperator, unus | |
| exercitus hostium in Italia esset: nunc duo bella Punica | |
| facta, duos ingentes exercitus, duos prope Hannibales in | 5 |
| Italia esse. quippe et Hasdrubalem patre eodem Hamilcare | 6.1 |
| genitum, aeque impigrum ducem, per tot annos in Hispania | |
| Romano exercitatum bello, gemina uictoria insignem, duo- | |
| bus exercitibus cum clarissimis ducibus deletis. nam itineris | 7.1 |
| quidem celeritate ex Hispania et concitatis ad arma Gallicis | |
| gentibus multo magis quam Hannibalem ipsum gloriari | |
| posse; quippe in iis locis hunc coegisse exercitum quibus | 8.1 |
| ille maiorem partem militum fame ac frigore, quae miserri- | |
| ma mortis genera sint, amisisset. adiciebant etiam periti | 9.1 |
| rerum Hispaniae haud cum ignoto eum duce C. Nerone | |
| congressurum sed quem in saltu impedito deprensus forte | |
| haud secus quam puerum conscribendis fallacibus condicio- | |
| nibus pacis frustratus elusisset. omnia maiora etiam uero | 10.1 |
| praesidia hostium, minora sua, metu interprete semper in | |
| deteriora inclinato, ducebant. |