Nero postquam iam tantum interualli ab hoste fecerat ut 27.45.1.1
detegi consilium satis tutum esset, paucis milites adloquitur.
negat ullius consilium imperatoris in speciem audacius, re 2.1
ipsa tutius fuisse quam suum: ad certam eos se uictoriam
ducere; quippe ad quod bellum collega non ante quam ad 3.1
satietatem ipsius peditum atque equitum datae ab senatu
copiae fuissent, maiores instructioresque quam si aduersus
ipsum Hannibalem iret, profectus sit, eos ipsos quantum-
cumque uirium momentum addiderint rem omnem inclina- 5
turos. auditum modo in acie—nam ne ante audiatur, 4.1
daturum operam—alterum consulem et alterum exercitum
aduenisse haud dubiam uictoriam facturum. famam bellum 5.1
conficere et parua momenta in spem metumque impellere
animos. gloriae quidem ex re bene gesta partae fructum
prope omnem ipsos laturos; semper quod postremum adiec- 6.1
tum sit id rem totam uideri traxisse. cernere ipsos quo
concursu, qua admiratione, quo fauore hominum iter suum
celebretur.
et hercule per instructa omnia ordinibus uirorum mulier- 7.1
umque undique ex agris effusorum inter uota ac preces et
laudes ibant. illos praesidia rei publicae, uindices urbis Ro-
manae imperiique appellabant: in illorum armis dextrisque
suam liberorumque suorum salutem ac libertatem repositam 5
esse. deos omnes deasque precabantur ut illis faustum iter, 8.1
felix pugna, matura ex hostibus uictoria esset, damnarentur-
que ipsi uotorum quae pro iis suscepissent ut, quemadmo- 9.1
dum nunc solliciti prosequerentur eos, ita paucos post dies
laeti ouantibus uictoria obuiam irent. inuitare inde pro se 10.1
quisque et offerre et fatigare precibus ut quae ipsis iumentis-
que usui essent ab se potissimum sumerent; benigne omnia
cumulata dare. modestia certare milites ne quid ultra 11.1
usum necessarium sumerent; nihil morari, nec ab signis
absistere cibum capientes; diem ac noctem ire; uix quod satis
ad naturale desiderium corporum esset quieti dare. et ad 12.1
collegam praemissi erant qui nuntiarent aduentum percon-
tarenturque clam an palam, interdiu an noctu uenire sese
uellet, iisdem an aliis considere castris. nocte clam in-
gredi uisum est. 5