| tessera per castra ab Liuio consule data erat ut tribunus | 27.46.1.1 |
| tribunum, centurio centurionem, eques equitem, pedes | |
| peditem acciperet: neque enim dilatari castra opus esse, ne | 2.1 |
| hostis aduentum alterius consulis sentiret; et coartatio | |
| plurium in angusto tendentium facilior futura erat quod | |
| Claudianus exercitus nihil ferme praeter arma secum in | |
| expeditionem tulerat. ceterum in ipso itinere auctum | 3.1 |
| uoluntariis agmen erat, offerentibus ultro sese et ueteribus | |
| militibus perfunctis iam militia et iuuenibus, quos certatim | |
| nomina dantes, si quorum corporis species roburque uirium | |
| aptum militiae uidebatur, conscripserat. ad Senam castra | 4.1 |
| alterius consulis erant, et quingentos ferme [inde] passus | |
| Hasdrubal aberat. itaque cum iam appropinquaret, tectus | |
| montibus substitit Nero ne ante noctem castra ingrederetur. | |
| silentio ingressi ab sui quisque ordinis hominibus in tentoria | 5.1 |
| abducti cum summa omnium laetitia hospitaliter excipiun- | |
| tur. postero die consilium habitum, cui et L. Porcius | |
| Licinus praetor adfuit. castra iuncta consulum castris | 6.1 |
| habebat, et ante aduentum eorum per loca alta ducendo | |
| exercitum cum modo insideret angustos saltus ut transitum | |
| clauderet, modo ab latere aut ab tergo carperet agmen, ludi- | |
| ficatus hostem omnibus artibus belli fuerat; is tum in con- | 5 |
| silio aderat. multorum eo inclinant sententiae ut, dum | 7.1 |
| fessum uia ac uigiliis reficeret militem Nero, simul et ad | |
| noscendum hostem paucos sibi sumeret dies, tempus | |
| pugnandi differretur. Nero non suadere modo sed summa | 8.1 |
| ope orare institit ne consilium suum quod tutum celeritas | |
| fecisset temerarium morando facerent; errore qui non diu- | 9.1 |
| turnus futurus esset uelut torpentem Hannibalem nec castra | |
| sua sine duce relicta adgredi nec ad sequendum se iter in- | |
| tendisse. antequam se moueat deleri exercitum Hasdrubalis | |
| posse redirique in Apuliam. qui prolatando spatium hosti | 10.1 |
| det, eum et illa castra prodere Hannibali et aperire in Gal- | |
| liam iter ut per otium ubi uelit Hasdrubali coniungatur. | |
| extemplo signum dandum et exeundum in aciem abuten- | 11.1 |
| dumque errore hostium absentium praesentiumque dum | |
| neque illi sciant cum paucioribus nec hi cum pluribus et | |
| ualidioribus rem esse. consilio dimisso signum pugnae | 12.1 |
| proponitur confestimque in aciem procedunt. |