| iam hostes ante castra instructi stabant. moram pugnae | 27.47.1.1 |
| attulit quod Hasdrubal prouectus ante signa cum paucis | |
| equitibus scuta uetera hostium notauit quae ante non uide- | |
| rat et strigosiores equos; multitudo quoque maior solita | |
| uisa est. suspicatus enim id quod erat, receptui propere | 2.1 |
| cecinit ac misit ad flumen unde aquabantur ubi et excipi | |
| aliqui possent et notari oculis si qui forte adustioris coloris | |
| ut ex recenti uia essent; simul circumuehi procul castra | 3.1 |
| iubet specularique num auctum aliqua parte sit uallum, et | |
| ut attendant semel bisne signum canat in castris. ea cum | 4.1 |
| ordine relata omnia essent, castra nihil aucta errorem facie- | |
| bant; bina erant, sicut ante aduentum consulis alterius | |
| fuerant, una M. Liui, altera L. Porci; neutris quicquam quo | |
| latius tenderetur ad munimenta adiectum. illud ueterem | 5.1 |
| ducem adsuetumque Romano hosti mouit quod semel in | |
| praetoriis castris signum, bis in consularibus referebant | |
| cecinisse; duos profecto consules esse, et quonam modo | |
| alter ab Hannibale abscessisset cura angebat. minime id | 6.1 |
| quod erat suspicari poterat, tantae rei frustratione Hanniba- | |
| lem elusum ut ubi dux, ubi exercitus esset cum quo castra | |
| coniuncta habuerit ignoraret: profecto haud mediocri clade | 7.1 |
| absterritum insequi non ausum; magno opere uereri ne per- | |
| ditis rebus serum ipse auxilium uenisset Romanisque eadem | |
| iam fortuna in Italia quae in Hispania esset. interdum | 8.1 |
| litteras suas ad eum non peruenisse credere interceptis- | |
| que iis consulem ad sese opprimendum accelerasse. his | |
| anxius curis, exstinctis ignibus, uigilia prima dato signo ut | |
| taciti uasa conligerent, signa ferri iussit. in trepidatione et | 9.1 |
| nocturno tumultu duces parum intente adseruati, alter in | |
| destinatis iam ante animo latebris subsedit, alter per uada | |
| nota Metaurum flumen tranauit. ita desertum ab ducibus | |
| agmen primo per agros palatur, fessique aliquot somno ac | 5 |
| uigiliis sternunt corpora passim atque infrequentia relin- | |
| quunt signa. Hasdrubal dum lux uiam ostenderet ripa | 10.1 |
| fluminis signa ferri iubet, et per tortuosi amnis sinus flexus- | |
| que cum errorem uoluens haud multum processisset, ubi | |
| prima lux transitum opportunum ostendisset transiturus erat. | |
| sed cum, quantum a mari abscedebat, tanto altioribus | 11.1 |
| coercentibus amnem ripis non inueniret uada, diem terendo | |
| spatium dedit ad insequendum sese hosti. |