| Nero ea nocte quae secuta est pugnam | 27.50.1.1 |
| <profectus in Apuliam> citatiore quam inde uenerat agmine, | |
| die sexto ad statiua sua atque ad hostem peruenit. iter | 2.1 |
| eius frequentia minore—nemo enim praecesserat nuntius— | |
| laetitia uero tanta uix ut compotes mentium prae gaudio | |
| essent celebratum est. nam Romae neuter animi habitus | 3.1 |
| satis dici enarrarique potest, nec quo incerta exspectatione | |
| euentus ciuitas fuerat nec quo uictoriae famam accepit. | |
| nunquam per omnes dies ex quo Claudium consulem | 4.1 |
| profectum fama attulit ab orto sole ad occidentem aut sena- | |
| tor quisquam a curia atque ab magistratibus abscessit aut | |
| populus e foro; matronae quia nihil in ipsis opis erat in | 5.1 |
| preces obtestationesque uersae per omnia delubra uagae sup- | |
| pliciis uotisque fatigare deos. tam sollicitae ac suspensae | 6.1 |
| ciuitati fama incerta primo accidit duos Narnienses equites | |
| in castra quae in faucibus Umbriae opposita erant uenisse | |
| ex proelio nuntiantes caesos hostes. et primo magis auribus | 7.1 |
| quam animis id acceptum erat, ut maius laetiusque quam | |
| quod mente capere aut satis credere possent; et ipsa celeri- | |
| tas fidem impediebat quod biduo ante pugnatum dicebatur. | |
| litterae deinde ab L. Manlio Acidino missae ex castris | 8.1 |
| adferuntur de Narniensium equitum aduentu. hae lit- | 9.1 |
| terae per forum ad tribunal praetoris latae senatum curia | |
| exciuerunt; tantoque certamine ac tumultu populi ad fores | |
| curiae concursum est ut adire nuntius non posset, sed tra- | |
| heretur a percontantibus uociferantibusque ut in rostris prius | 5 |
| quam in senatu litterae recitarentur. tandem summoti et | 10.1 |
| coerciti a magistratibus, dispensarique laetitia inter impo- | |
| tentes eius animos potuit. in senatu primum, deinde in | 11.1 |
| contione litterae recitatae sunt; et pro cuiusque ingenio | |
| aliis iam certum gaudium, aliis nulla ante futura fides erat | |
| quam legatos consulumue litteras audissent. |