| ipsos deinde | 27.51.1.1 |
| adpropinquare legatos allatum est. | |
| tunc enimuero omnis aetas currere obuii, primus quisque | |
| oculis auribusque haurire tantum gaudium cupientes. ad | 2.1 |
| Muluium usque pontem continens agmen peruenit. legati | 3.1 |
| —erant L. Ueturius Philo P. Licinius Uarus Q. Caecilius | |
| Metellus—circumfusi omnis generis hominum frequentia in | |
| forum peruenerunt, cum alii ipsos, alii comites eorum quae | 4.1 |
| acta essent percontarentur; et ut quisque audierat exercitum | |
| hostium imperatoremque occisum, legiones Romanas in- | |
| columes, saluos consules esse, extemplo aliis porro impertie- | |
| bant gaudium suum. cum aegre in curiam peruentum | 5.1 |
| esset, multo aegrius summota turba ne patribus misceretur, | |
| litterae in senatu recitatae sunt. inde traducti in contionem | |
| legati. L. Ueturius litteris recitatis, ipse planius omnia | 6.1 |
| quae acta erant exposuit cum ingenti adsensu, postremo | |
| etiam clamore uniuersae contionis cum uix gaudium animis | |
| caperent. discursum inde ab aliis circa templa deum ut | 7.1 |
| grates agerent, ab aliis domos ut coniugibus liberisque tam | |
| laetum nuntium impertirent. senatus quod M. Liuius et | 8.1 |
| C. Claudius consules incolumi exercitu ducem hostium | |
| legionesque occidissent supplicationem in triduum decreuit. | |
| eam supplicationem C. Hostilius praetor pro contione edixit, | |
| celebrataque a uiris feminisque est. omnia templa per totum | 9.1 |
| triduum aequalem turbam habuere, cum matronae amplis- | |
| sima ueste cum liberis perinde ac si debellatum foret omni | |
| solutae metu deis immortalibus grates agerent. statum quo- | 10.1 |
| que ciuitatis ea uictoria mouit, ut iam inde haud secus quam | |
| in pace res inter se contrahere uendendo, emendo, mutuum | |
| dando argentum creditumque soluendo auderent. | |
| C. Claudius consul cum in castra redisset, caput Hasdru- | 11.1 |
| balis quod seruatum cum cura attulerat proici ante hostium | |
| stationes, captiuosque Afros uinctos ut erant ostendi, duos | |
| etiam ex iis solutos ire ad Hannibalem et expromere quae | |
| acta essent iussit. Hannibal tanto simul publico familiari- | 12.1 |
| que ictus luctu, adgnoscere se fortunam Carthaginis fertur | |
| dixisse; castrisque inde motis ut omnia auxilia quae diffusa | 13.1 |
| latius tueri non poterat in extremum Italiae angulum | |
| Bruttios contraheret, et Metapontinos ciuitatem uniuersam | |
| excitos sedibus suis et Lucanorum qui suae dicionis erant | |
| in Bruttium agrum traduxit. | 5 |