| cum transitu Hasdrubalis quantum in Italiam declinaue- | 28.1.1.1 |
| rat belli tantum leuatae Hispaniae uiderentur, renatum ibi | |
| subito par priori bellum est. Hispanias ea tempestate sic | 2.1 |
| habebant Romani Poenique: Hasdrubal Gisgonis filius ad | |
| Oceanum penitus Gadesque concesserat: nostri maris ora | 3.1 |
| omnisque ferme Hispania qua in orientem uergit Scipionis | |
| ac Romanae dicionis erat. nouus imperator Hanno in | 4.1 |
| locum Barcini Hasdrubalis nouo cum exercitu ex Africa | |
| transgressus Magonique iunctus cum in Celtiberia, quae | |
| media inter duo maria est, breui magnum hominum nume- | |
| rum armasset, Scipio aduersus eum M. Silanum cum decem | 5.1 |
| haud amplius milibus militum, equitibus quingentis misit. | |
| Silanus quantis maximis potuit itineribus—impediebant | 6.1 |
| autem et asperitates uiarum et angustiae saltibus crebris, ut | |
| pleraque Hispaniae sunt, inclusae—tamen non solum nuntios | |
| sed etiam famam aduentus sui praegressus, ducibus indidem | |
| ex Celtiberia transfugis ad hostem peruenit. eisdem auctori- | 7.1 |
| bus compertum est cum decem circiter milia ab hoste abes- | |
| sent bina castra circa uiam qua irent esse; laeua Celtiberos | |
| nouum exercitum, supra nouem milia hominum, dextra | |
| Punica tenere castra; ea stationibus uigiliis omni iusta | 8.1 |
| militari custodia tuta et firma esse: illa altera soluta neglecta- | |
| que, ut barbarorum et tironum et minus timentium quod in | |
| sua terra essent. | |
| ea prius adgredienda ratus Silanus signa quam maxime | 9.1 |
| ad laeuam iubebat ferri, necunde ab stationibus Punicis con- | |
| spiceretur; ipse praemissis speculatoribus citato agmine ad | |
| hostem pergit. |