| tria milia ferme aberat, cum hauddum quis- | 28.2.1.1 |
| quam hostium senserat; confragosa loca, et obsiti uirgultis | |
| tegebant colles. ibi in caua ualle atque ob id occulta con- | 2.1 |
| sidere militem et cibum capere iubet; interim speculatores | |
| transfugarum dicta adfirmantes uenerunt; tum sarcinis in | 3.1 |
| medium coniectis arma Romani capiunt acieque iusta in | |
| pugnam uadunt. mille passuum aberant, cum ab hoste | |
| conspecti sunt trepidarique repente coeptum; et Mago ex | |
| castris citato equo ad primum clamorem et tumultum aduehi- | 5 |
| tur. erant in Celtiberorum exercitu quattuor milia scutata | 4.1 |
| et ducenti equites; hanc iustam legionem—et id ferme robo- | |
| ris erat—in prima acie locat: ceteros leuem armaturam in | |
| subsidiis posuit. cum ita instructos educeret e castris, uix- | 5.1 |
| dum in egressos uallo [eos] Romani pila coniecerunt. sub- | 6.1 |
| sidunt Hispani aduersus emissa tela ab hoste, inde ad mit- | |
| tenda ipsi consurgunt; quae cum Romani conferti, ut solent, | |
| densatis excepissent scutis, tum pes cum pede conlatus et | |
| gladiis geri res coepta est. ceterum asperitas locorum et | 7.1 |
| Celtiberis, quibus in proelio concursare mos est, uelocitatem | |
| inutilem faciebat, et haud iniqua eadem erat Romanis stabili | |
| pugnae adsuetis, nisi quod angustiae et internata uirgulta | 8.1 |
| ordines dirimebant et singuli binique uelut cum paribus con- | |
| serere pugnam cogebantur. quod ad fugam impedimento | 9.1 |
| hostibus erat, id ad caedem eos uelut uinctos praebebat; et | 10.1 |
| iam ferme omnibus scutatis Celtiberorum interfectis leuis | |
| armatura et Carthaginienses, qui ex alteris castris subsidio | |
| uenerant, perculsi caedebantur. duo haud amplius milia | 11.1 |
| peditum et equitatus omnis uix inito proelio cum Magone | |
| effugerunt: Hanno alter imperator cum eis qui postremi | |
| iam profligato proelio aduenerant uiuus capitur. Magonem | 12.1 |
| fugientem equitatus ferme omnis et quod ueterum peditum | |
| erat secuti, decimo die in Gaditanam prouinciam ad Has- | |
| drubalem peruenerunt: Celtiberi nouus miles in proximas | |
| dilapsi siluas inde domos diffugerunt. | 5 |
| peropportuna uictoria nequaquam tantum iam conflatum | 13.1 |
| bellum, quanta futuri materia belli, si licuisset iis Celtibe- | |
| rorum gente excita et alios ad arma sollicitare populos, op- | |
| pressa erat. itaque conlaudato benigne Silano Scipio spem | 14.1 |
| debellandi si nihil eam ipse cunctando moratus esset nac- | |
| tus, ad id quod reliquum belli erat in ultimam Hispaniam | |
| aduersus Hasdrubalem pergit. Poenus cum castra tum | 15.1 |
| forte in Baetica ad sociorum animos continendos in fide | |
| haberet, signis repente sublatis fugae magis quam itineris | |
| modo penitus ad Oceanum et Gades ducit. ceterum, quoad | 16.1 |
| continuisset exercitum, propositum bello se fore ratus, | |
| antequam freto Gades traiceret exercitum omnem passim | |
| in ciuitates diuisit ut et muris se ipsi et armis muros tuta- | |
| rentur. | 5 |