| Scipio ubi animaduertit dissipatum passim bellum, et cir- | 28.3.1.1 |
| cumferre ad singulas urbes arma diutini magis quam magni | |
| esse operis, retro uertit iter. ne tamen hostibus eam relin- | 2.1 |
| queret regionem, L. Scipionem fratrem cum decem milibus | |
| peditum, mille equitum ad oppugnandam opulentissimam | |
| in iis locis urbem—Orongin barbari appellabant—mittit. | |
| sita in Maesessum finibus est, Hispanae gentis; ager | 3.1 |
| frugifer; argentum etiam incolae fodiunt. ea arx fuerat | |
| Hasdrubali ad excursiones circa mediterraneos populos | |
| faciendas. Scipio castris prope urbem positis, priusquam | 4.1 |
| circumuallaret urbem misit ad portas qui ex propinquo ad- | |
| loquio animos temptarent suaderentque ut amicitiam potius | |
| quam uim experirentur Romanorum. ubi nihil pacati | 5.1 |
| respondebatur, fossa duplicique uallo circumdata urbe in | |
| tres partes exercitum diuidit ut una semper pars quietis | |
| interim duabus oppugnaret. prima pars cum adorta †op- | 6.1 |
| pugnare est,† atrox sane et anceps proelium fuit; non | |
| subire, non scalas ferre ad muros prae incidentibus telis | |
| facile erat; etiam qui erexerant ad murum scalas, alii furcis | 7.1 |
| ad id ipsum factis detrudebantur, in alios lupi superne ferrei | |
| iniecti ut in periculo essent ne suspensi in murum extra- | |
| herentur. quod ubi animaduertit Scipio nimia paucitate | 8.1 |
| suorum exaequatum certamen esse et iam eo superare | |
| hostem quod ex muro pugnaret, duabus simul partibus | |
| prima recepta urbem est adgressus. quae res tantum | 9.1 |
| pauoris iniecit fessis iam cum primis pugnando, ut et oppi- | |
| dani moenia repentina fuga desererent et Punicum praesi- | |
| dium metu ne prodita urbs esset relictis stationibus in unum | |
| se conligeret. | 5 |
| timor inde oppidanos incessit ne, si hostis urbem in- | 10.1 |
| trasset, sine discrimine Poenus an Hispanus esset obuii | |
| passim caederentur; itaque patefacta repente porta frequen- | 11.1 |
| tes ex oppido sese eiecerunt, scuta prae se tenentes ne tela | |
| procul conicerentur, dextras nudas ostentantes ut gladios | |
| abiecisse appareret. id utrum parum ex interuallo sit | 12.1 |
| conspectum an dolus aliquis suspectus fuerit incompertum | |
| est; impetus hostilis in transfugas factus, nec secus quam | |
| aduersa acies caesi; eademque porta signa infesta urbi in- | 13.1 |
| lata. et aliis partibus securibus dolabrisque caedebantur | |
| portae et refringebantur, et ut quisque intrauerat eques, ad | |
| forum occupandum—ita enim praeceptum erat—citato | |
| equo pergebat. additum erat et triariorum equiti prae- | 14.1 |
| sidium; legionarii ceteras partes urbis peruadunt. direp- | |
| tione et caede obuiorum, nisi qui armis se tuebantur, | |
| abstinuerunt. Carthaginienses omnes in custodiam dati | 15.1 |
| sunt, oppidanorum quoque trecenti ferme qui clauserant | |
| portas; ceteris traditum oppidum, suae redditae res. ceci- | 16.1 |
| dere in urbis eius oppugnatione hostium duo milia ferme, | |
| Romanorum haud amplius nonaginta. |