| laeta et ipsis qui rem gessere urbis eius expugnatio fuit | 28.4.1.1 |
| et imperatori ceteroque exercitui; et speciosum aduentum | |
| suum ingentem turbam captiuorum prae se agentes fecerunt. | |
| Scipio conlaudato fratre cum quanto poterat uerborum | 2.1 |
| honore Carthagini ab se captae captam ab eo Orongin | |
| aequasset, quia et hiemps instabat ut nec temptare Gades | 3.1 |
| nec disiectum passim per prouinciam exercitum Hasdrubalis | |
| consectari posset, in citeriorem Hispaniam omnes suas copias | |
| reduxit; dimissisque in hiberna legionibus L. Scipione fratre | 4.1 |
| Romam misso et Hannone hostium imperatore ceterisque | |
| nobilibus captiuis ipse Tarraconem concessit. | |
| eodem anno classis Romana cum M. Ualerio Laeuino | 5.1 |
| proconsule ex Sicilia in Africam transmissa in Uticensi Car- | |
| thaginiensique agro late populationes fecit. extremis finibus | |
| Carthaginiensium circa ipsa moenia Uticae praedae actae | |
| sunt. repetentibus Siciliam classis Punica—septuaginta | 6.1 |
| erant longae naues—occurrit; septemdecim naues ex iis | |
| captae sunt, quattuor in alto mersae; cetera fusa ac fugata | |
| classis. terra marique uictor Romanus cum magna omnis | 7.1 |
| generis praeda Lilybaeum repetit. tuto inde mari pulsis | |
| hostium nauibus magni commeatus frumenti Romam sub- | |
| uecti. |