| principio aestatis eius qua haec sunt gesta P. Sulpicius | 28.5.1.1 |
| proconsul et Attalus rex cum Aeginae sicut ante dictum | |
| est hibernassent, Lemnum inde classe iuncta—Romanae | |
| quinque et uiginti quinqueremes, regiae quinque et triginta | |
| —transmiserunt. et Philippus ut, seu terra seu mari ob- | 2.1 |
| uiam eundum hosti foret, paratus ad omnes conatus esset, | |
| ipse Demetriadem ad mare descendit, Larisam diem ad | |
| conueniendum exercitui edixit. undique ab sociis legationes | 3.1 |
| Demetriadem ad famam regis conuenerunt. sustulerant | 4.1 |
| enim animos Aetoli cum ab Romana societate tum post | |
| Attali aduentum finitimosque depopulabantur; nec Acar- | 5.1 |
| nanes solum Boeotique et qui Euboeam incolunt in magno | |
| metu erant, sed Achaei quoque, quos super Aetolicum bellum | |
| Machanidas etiam Lacedaemonius tyrannus haud procul | |
| Argiuorum fine positis castris terrebat. hi omnes suis | 6.1 |
| quisque urbibus quae pericula terra marique portenderentur | |
| memorantes auxilia regem orabant. ne ex regno quidem | 7.1 |
| ipsius tranquillae nuntiabantur res: et Scerdilaedum Pleura- | |
| tumque motos esse, et Thracum maxime Maedos, si quod | |
| longinquum bellum regem occupasset, proxima Macedoniae | |
| incursuros. Boeoti quidem et interiores Graeciae populi | 8.1 |
| Thermopylarum saltum, ubi angustae fauces coartant iter, | |
| fossa ualloque intercludi ab Aetolis nuntiabant ne transitum | |
| ad sociorum urbes tuendas Philippo darent. | |
| uel segnem ducem tot excitare tumultus circumfusi pote- | 9.1 |
| rant. legationes dimittit pollicitus prout tempus ac res sine- | |
| ret omnibus laturum auxilium. in praesentia quae maxime | 10.1 |
| urgebat res, Peparethum praesidium urbi mittit, unde allatum | |
| erat Attalum ab Lemno classe transmissa omnem circum | |
| urbem agrum depopulatum. Polyphantam cum modica manu | 11.1 |
| in Boeotiam, Menippum item quendam ex regiis ducibus cum | |
| mille peltatis—pelta caetrae haud dissimilis est—Chalcidem | |
| mittit; additi quingenti Agrianum ut omnes insulae partes | 12.1 |
| tueri posset. ipse Scotussam est profectus eodemque ab | |
| Larisa Macedonum copias traduci iussit. eo nuntiatum est | 13.1 |
| concilium Aetolis Heracleam indictum regemque Attalum | |
| ad consultandum de summa belli uenturum. hunc con- | 14.1 |
| uentum ut turbaret subito aduentu, magnis itineribus Hera- | |
| cleam duxit. et concilio quidem dimisso [iam] uenit; | 15.1 |
| segetibus tamen, quae iam prope maturitatem erant, maxime | |
| in sinu Aenianum euastatis Scotussam copias reducit. ibi | |
| exercitu omni relicto, cum cohorte regia Demetriadem sese | |
| recepit. inde ut ad omnes hostium motus posset occurrere, | 16.1 |
| in Phocidem atque Euboeam et Peparethum mittit qui loca | |
| alta eligerent unde editi ignes apparerent: ipse in Tisaeo | 17.1 |
| —mons est in altitudinem ingentem cacuminis editi—specu- | |
| lam posuit ut ignibus procul sublatis signum, ubi quid moli- | |
| rentur hostes, momento temporis acciperet. | |
| Romanus imperator et Attalus rex a Peparetho Nicaeam | 18.1 |
| traiecerunt; inde classem in Euboeam ad urbem Oreum tra- | |
| mittunt, quae ab Demetriaco sinu Chalcidem et Euripum | |
| petenti ad laeuam prima urbium Euboeae posita est. ita | 19.1 |
| inter Attalum ac Sulpicium conuenit ut Romani a mari, regii | |
| a terra oppugnarent. |