| Philippum et ignes ab Oreo editi monuerant sed serius | 28.7.1.1 |
| Platoris fraude ex specula elati; et impari tum maritimis | |
| uiribus haud facilis erat in insulam classi accessus; ita re | 2.1 |
| per cunctationem omissa ad Chalcidis auxilium, ubi signum | |
| accepit, impigre est motus. nam et ipsa Chalcis, quamquam | |
| eiusdem insulae urbs est, tamen adeo arto interscinditur | |
| freto, ut ponte continenti iungatur terraque aditum faciliorem | 5 |
| quam mari habeat. igitur Philippus ab Demetriade Sco- | 3.1 |
| tussam, inde de tertia uigilia profectus, deiecto praesidio | |
| fusisque Aetolis qui saltum Thermopylarum insidebant cum | |
| trepidos hostes Heracleam compulisset, ipse uno die Phocidis | |
| Elatiam milia amplius sexaginta contendit. eodem ferme | 4.1 |
| die ab Attalo rege Opuntiorum urbs capta diripiebatur— | |
| concesserat eam regi praedam Sulpicius, quia Oreum paucos | |
| ante dies ab Romano milite, expertibus regiis, direptum fue- | |
| rat. cum Romana classis Oreum sese recepisset, Attalus | 5.1 |
| ignarus aduentus Philippi pecuniis a principibus exigendis | |
| terebat tempus, adeoque improuisa res fuit ut, nisi Creten- | 6.1 |
| sium quidam forte pabulatum ab urbe longius progressi | |
| agmen hostium procul conspexissent, opprimi potuerit. | |
| Attalus inermis atque incompositus cursu effuso mare ac | 7.1 |
| naues petit, et molientibus ab terra naues Philippus super- | |
| uenit tumultumque etiam ex terra nauticis praebuit. inde | 8.1 |
| Opuntem rediit, deos hominesque accusans quod tantae rei | |
| fortunam ex oculis prope raptam amisisset. Opuntii quoque | 9.1 |
| ab eadem ira increpiti quod, cum trahere obsidionem in ad- | |
| uentum suum potuissent, uiso statim hoste prope in uolun- | |
| tariam deditionem concessissent. | |
| compositis circa Opuntem rebus Toronen est profectus. | 5 |
| et Attalus primo Oreum se recepit; inde, cum fama accidis- | 10.1 |
| set Prusian Bithyniae regem in fines regni sui transgressum, | |
| omissis Romanis rebus atque Aetolico bello in Asiam traiecit. | |
| et Sulpicius Aeginam classem recipit, unde initio ueris pro- | 11.1 |
| fectus erat. haud maiore certamine quam Opuntem Attalus | |
| ceperat, Philippus Toronen cepit. incolebant urbem eam | 12.1 |
| profugi ab Thebis Phthioticis; urbe sua capta a Philippo | |
| cum in fidem Aetolorum perfugissent, sedem iis Aetoli eam | |
| dederant urbis uastae ac desertae priore eiusdem Philippi | |
| bello. tum ab Torone, sicut paulo ante dictum est, recepta | 13.1 |
| profectus Tithronion et Drumias, Doridis parua atque igno- | |
| bilia oppida, cepit. inde Elatiam iussis ibi se opperiri | |
| Ptolomaei Rhodiorumque legatis uenit. ubi cum de finiendo | 14.1 |
| Aetolico bello ageretur—adfuerant enim legati nuper Hera- | |
| cleae concilio Romanorum Aetolorumque—nuntius adfertur | |
| Machanidam Olympiorum sollemne ludicrum parantes Eleos | |
| adgredi statuisse. praeuertendum id ratus legatis cum be- | 15.1 |
| nigno responso dimissis—se neque causam eius belli fuisse | |
| nec moram, si modo aequa et honesta condicione liceat, paci | 16.1 |
| facturum—cum expedito agmine profectus per Boeotiam | |
| Megara atque inde Corinthum descendit, unde commeatibus | |
| sumptis Phliunta Pheneumque petit. et iam cum Heraeam | 17.1 |
| uenisset, audito Machanidam fama aduentus sui territum | |
| refugisse Lacedaemonem, Aegium se ad concilium Achae- | |
| orum recepit, simul classem Punicam, ut mari quoque aliquid | |
| posset accitam, ibi ratus se inuenturum. paucis ante diebus | 18.1 |
| inde †Oxeas traiecerant Poeni, inde portus Acarnanum | |
| petierant, cum ab Oreo profectum Attalum Romanosque | |
| audissent, ueriti ne in se iretur et intra Rhium—fauces eae | |
| sunt Corinthii sinus—opprimerentur. | 5 |