| Philippus maerebat quidem et angebatur cum ad omnia | 28.8.1.1 |
| ipse raptim isset nulli tamen se rei in tempore occurrisse, et | |
| rapientem omnia ex oculis elusisse celeritatem suam fortu- | |
| nam; in concilio autem dissimulans aegritudinem elato | 2.1 |
| animo disseruit, testatus deos hominesque se nullo loco nec | |
| tempore defuisse quin ubi hostium arma concrepuissent eo | |
| quanta maxima posset celeritate tenderet: sed uix rationem | 3.1 |
| iniri posse utrum a se audacius an fugacius ab hostibus | |
| geratur bellum. sic ab Opunte Attalum, sic Sulpicium ab | |
| Chalcide, sic eis ipsis diebus Machanidam e manibus suis | |
| elapsum. sed non semper felicem esse fugam nec pro diffi- | 4.1 |
| cili id bellum habendum in quo, si modo congressus cum | |
| hoste sis, uiceris. quod primum esset, confessionem se | 5.1 |
| hostium habere nequaquam pares esse sibi: breui et uicto- | |
| riam haud dubiam habiturum, nec meliore euentu eos secum | |
| quam spe pugnaturos. | |
| laeti regem socii audierunt. reddidit inde Achaeis | 6.1 |
| Heraeam et Triphuliam, Alipheram autem Megalopolitis | |
| quod suorum fuisse finium satis probabant restituit. inde | 7.1 |
| nauibus acceptis ab Achaeis—erant autem tres quadriremes | |
| et biremes totidem—Anticyram traiecit. inde quinqueremi- | 8.1 |
| bus septem et lembis uiginti amplius, quos ut adiungeret | |
| Carthaginiensium classi miserat in Corinthium sinum, pro- | |
| fectus ad Eruthras Aetolorum, quae prope Eupalium sunt, | |
| escensionem fecit. haud fefellit Aetolos; nam hominum | 9.1 |
| quod aut in agris aut in propinquis castellis Potidaniae atque | |
| Apolloniae fuit in siluas montesque refugit: pecora quae | 10.1 |
| inter festinationem abigi nequierant sunt direpta et in naues | |
| compulsa. cum iis ceteraque praeda Nicia praetore Achaeo- | |
| rum Aegium misso cum Corinthum petisset, pedestres inde | |
| copias per Boeotiam terra duci iussit: ipse ab Cenchreis | 11.1 |
| praeter terram Atticam super Sunium nauigans inter medias | |
| prope hostium classes, Chalcidem peruenit. inde conlaudata | 12.1 |
| fide ac uirtute quod neque timor nec spes flexisset eorum | |
| animos, hortatusque in posterum ut eadem constantia per- | |
| manerent in societate si suam quam Oritanorum atque | |
| Opuntiorum fortunam mallent, ab Chalcide Oreum nauigat, | 13.1 |
| principumque iis qui fugere capta urbe quam se Romanis | |
| tradere maluerant summa rerum et custodia urbis permissa | |
| ipse Demetriadem ab Euboea, unde primum ad opem feren- | |
| dam sociis profectus erat, traiecit. Cassandreae deinde | 14.1 |
| centum nauium longarum carinis positis contractaque ad | |
| effectum eius operis multitudine fabrorum naualium, quia | |
| res in Graecia tranquillas et profectio Attali fecerat et in | |
| tempore laborantibus sociis latum ab se auxilium, retro in | 5 |
| regnum concessit ut Dardanis bellum inferret. |