| extremo aestatis eius qua haec in Graecia gesta sunt, cum | 28.9.1.1 |
| Q. Fabius Maximus filius legatus ab M. Liuio consule Ro- | |
| mam ad senatum nuntiasset consulem satis praesidii Galliae | |
| prouinciae credere L. Porcium cum suis legionibus esse, | |
| decedere se inde ac deduci exercitum consularem posse, | 2.1 |
| patres non M. Liuium tantum redire ad urbem sed collegam | |
| quoque eius C. Claudium iusserunt. id modo in decreto | 3.1 |
| interfuit quod M. Liui exercitum reduci, Neronis legiones | |
| Hannibali oppositas manere in prouincia iusserunt. inter | 4.1 |
| consules ita per litteras conuenit ut, quemadmodum uno | |
| animo rem publicam gessissent, ita quamquam ex diuersis | |
| regionibus conuenirent uno tempore ad urbem accederent; | |
| Praeneste qui prior uenisset, collegam ibi opperiri iussus. | 5 |
| forte ita euenit ut eodem die ambo Praeneste uenirent. | 5.1 |
| inde praemisso edicto ut triduo post frequens senatus ad | |
| aedem Bellonae adesset, omni multitudine obuiam effusa | |
| ad urbem accessere. non salutabant modo uniuersi circum- | 6.1 |
| fusi, sed contingere pro se quisque uictrices dextras consulum | |
| cupientes, alii gratulabantur, alii gratias agebant quod eorum | |
| opera incolumis res publica esset. in senatu cum more | 7.1 |
| omnium imperatorum expositis rebus ab se gestis postulas- | |
| sent ut pro re publica fortiter feliciterque administrata et | |
| dis immortalibus haberetur honos et ipsis triumphantibus | |
| urbem inire liceret, se uero ea quae postularent decernere | 8.1 |
| patres merito deorum primum, dein secundum deos consu- | |
| lum responderunt; et supplicatione amborum nomine et | 9.1 |
| triumpho utrique decreto, inter ipsos, ne cum bellum com- | |
| muni animo gessissent triumphum separarent, ita conuenit, | |
| quoniam et in prouincia M. Liui res gesta esset et eo die | 10.1 |
| quo pugnatum foret eius forte auspicium fuisset et exercitus | |
| Liuianus deductus Romam uenisset, Neronis deduci de pro- | |
| uincia non potuisset, ut M. Liuium quadrigis urbem ineun- | |
| tem milites sequerentur, C. Claudius equo sine militibus | 5 |
| inueheretur. | |
| ita consociatus triumphus cum utrique, tum magis ei qui | 11.1 |
| quantum merito anteibat tantum honore collegae cesserat, | |
| gloriam auxit. illum equitem aiebant sex dierum spatio | 12.1 |
| transcurrisse longitudinem Italiae, et eo die cum Hasdrubale | |
| in Gallia signis conlatis pugnasse quo eum castra aduersus | |
| sese in Apulia posita habere Hannibal credidisset. ita unum | 13.1 |
| consulem pro utraque parte Italiae aduersus †duos duces† | |
| duos imperatores hinc consilium suum hinc corpus oppo- | |
| suisse. nomen Neronis satis fuisse ad continendum castris | 14.1 |
| Hannibalem; Hasdrubalem uero qua alia re quam aduentu | |
| eius obrutum atque exstinctum esse? itaque iret alter con- | 15.1 |
| sul sublimis curru multiiugis si uellet equis: uno equo per | |
| urbem uerum triumphum uehi, Neronemque etiamsi pedes | |
| incedat uel parta eo bello uel spreta eo triumpho gloria | |
| memorabilem fore. hi sermones spectantium Neronem | 16.1 |
| usque in Capitolium prosecuti sunt. pecuniae in aerarium | |
| tulerunt sestertium triciens, octoginta milia aeris. militibus | 17.1 |
| M. Liuius quinquagenos senos asses diuisit; tantundem | |
| C. Claudius absentibus militibus suis est pollicitus cum ad | |
| exercitum redisset. notatum est eo die plura carmina mili- | 18.1 |
| taribus iocis in C. Claudium quam in consulem suum iactata; | |
| equites L. Ueturium et Q. Caecilium legatos magnis tulisse | 19.1 |
| laudibus hortatosque esse plebem ut eos consules in proxi- | |
| mum annum crearent; adiecisse equitum praerogatiuae | 20.1 |
| auctoritatem consules postero die in contione quam forti | |
| fidelique duorum praecipue legatorum opera usi essent com- | |
| memorantes. |