| in ciuitate tanto discrimine belli sollicita cum omnium | 28.11.1.1 |
| secundorum aduersorumque causas in deos uerterent, multa | |
| prodigia nuntiabantur: Tarracinae Iouis aedem, Satrici | 2.1 |
| Matris Matutae de caelo tactam; Satricanos haud minus | |
| terrebant in aedem Iouis foribus ipsis duo perlapsi angues; | |
| ab Antio nuntiatum est cruentas spicas metentibus uisas | |
| esse; Caere porcus biceps et agnus mas idem feminaque | 3.1 |
| natus erat; et Albae duo soles uisos ferebant et nocte | |
| Fregellis lucem obortam; et bos in agro Romano locutus et | 4.1 |
| ara Neptuni multo manasse sudore in circo Flaminio dice- | |
| batur; et aedes Cereris Salutis Quirini de caelo tactae. | |
| prodigia consules hostiis maioribus procurare iussi et suppli- | 5.1 |
| cationem unum diem habere—ea ex senatus consulto facta | |
| —: plus omnibus aut nuntiatis peregre aut uisis domi pro- | 6.1 |
| digiis terruit animos hominum ignis in aede Uestae exstinc- | |
| tus, caesaque flagro est Uestalis cuius custodia eius noctis | |
| fuerat iussu P. Licini pontificis. id quamquam nihil por- | 7.1 |
| tendentibus dis ceterum neglegentia humana acciderat, | |
| tamen et hostiis maioribus procurari et supplicationem ad | |
| Uestae haberi placuit. | |
| priusquam proficiscerentur consules ad bellum moniti a | 8.1 |
| senatu sunt ut in agros reducendae plebis curam haberent: | |
| deum benignitate summotum bellum ab urbe Romana et | |
| Latio esse et posse sine metu in agris habitari; minime con- | |
| uenire Siciliae quam Italiae colendae maiorem curam esse. | 5 |
| sed res haudquaquam erat populo facilis et liberis cultoribus | 9.1 |
| bello absumptis et inopia seruitiorum et pecore direpto | |
| uillisque dirutis aut incensis; magna tamen pars auctoritate | |
| consulum compulsa in agros remigrauit. mouerant autem | 10.1 |
| huiusce rei mentionem Placentinorum et Cremonensium | |
| legati querentes agrum suum ab accolis Gallis incursari ac | |
| uastari, magnamque partem colonorum suorum dilapsam esse, | |
| et iam infrequentes se urbes, agrum uastum ac desertum | 5 |
| habere. Mamilio praetori mandatum ut colonias ab hoste | 11.1 |
| tueretur: consules ex senatus consulto edixerunt ut qui ciues | |
| Cremonenses atque Placentini essent ante certam diem in | |
| colonias reuerterentur. | |
| principio deinde ueris et ipsi ad bellum profecti sunt. | 5 |
| Q. Caecilius consul exercitum ab C. Nerone, L. Ueturius a | 12.1 |
| Q. Claudio propraetore accepit, nouisque militibus quos ipse | |
| conscripserat suppleuit. in Consentinum agrum consules | 13.1 |
| exercitum duxerunt, passimque depopulati, cum agmen iam | |
| graue praeda esset, in saltu angusto a Bruttiis iaculatori- | |
| busque Numidis turbati sunt ita ut non praeda tantum sed | 14.1 |
| armati quoque in periculo fuerint. maior tamen tumultus | |
| quam pugna fuit, et praemissa praeda incolumes legiones in | |
| loca culta euasere. inde in Lucanos profecti; ea sine | 15.1 |
| certamine tota gens in dicionem populi Romani rediit. |