| cum Hannibale nihil eo anno rei gestum est. nam neque | 28.12.1.1 |
| ipse se obtulit in tam recenti uolnere publico priuatoque | |
| neque lacessierunt quietum Romani; tantam inesse uim etsi | |
| omnia alia circa eum ruerent in uno illo duce censebant. | |
| ac nescio an mirabilior aduersis quam secundis rebus fuerit, | 2.1 |
| quippe qui cum in hostium terra per annos tredecim, tam | 3.1 |
| procul ab domo, uaria fortuna bellum gereret, exercitu non | |
| suo ciuili sed mixto ex conluuione omnium gentium, quibus | |
| non lex, non mos, non lingua communis, alius habitus, alia | 4.1 |
| uestis, alia arma, alii ritus, alia sacra, alii prope di essent, | |
| ita quodam uno uinculo copulauerit eos ut nulla nec inter | |
| ipsos nec aduersus ducem seditio exstiterit, cum et pecunia | 5.1 |
| saepe in stipendium et commeatus in hostium agro deesset, | |
| quorum inopia priore Punico bello multa infanda inter duces | |
| militesque commissa fuerant. post Hasdrubalis uero exerci- | 6.1 |
| tum cum duce in quibus spes omnis reposita uictoriae fuerat | |
| deletum cedendoque in angulum Bruttium cetera Italia con- | |
| cessum, cui non uideatur mirabile nullum motum in castris | |
| factum? nam ad cetera id quoque accesserat ut ne alendi | 7.1 |
| quidem exercitus nisi ex Bruttio agro spes esset, qui ut | |
| omnis coleretur exiguus tamen tanto alendo exercitui erat; | |
| tum magnam partem iuuentutis abstractam a cultu agrorum | 8.1 |
| bellum occupauerat et mos uitio etiam insitus genti per | |
| latrocinia militiam exercendi; nec ab domo quicquam mit- | 9.1 |
| tebatur, de Hispania retinenda sollicitis tamquam omnia | |
| prospera in Italia essent. | |
| in Hispania res quadam ex parte eandem fortunam, qua- | 10.1 |
| dam longe disparem habebant; eandem quod proelio uicti | |
| Carthaginienses duce amisso in ultimam Hispaniae oram | |
| usque ad Oceanum compulsi erant, disparem autem quod | 11.1 |
| Hispania non quam Italia modo sed quam ulla pars terrarum | |
| bello reparando aptior erat locorum hominumque ingeniis. | |
| itaque ergo prima Romanis inita prouinciarum, quae quidem | 12.1 |
| continentis sint, postrema omnium nostra demum aetate | |
| ductu auspicioque Augusti Caesaris perdomita est. ibi tum | 13.1 |
| Hasdrubal Gisgonis, maximus clarissimusque eo bello secun- | |
| dum Barcinos dux, regressus ab Gadibus rebellandi spe, | |
| adiuuante Magone Hamilcaris filio dilectibus per ulteriorem | |
| Hispaniam habitis ad quinquaginta milia peditum, quattuor | 5 |
| milia et quingentos equites armauit. de equestribus copiis | 14.1 |
| ferme inter auctores conuenit: peditum septuaginta milia | |
| quidam adducta ad Silpiam urbem scribunt. ibi super | 15.1 |
| campos patentes duo duces Poeni ea mente ne detractarent | |
| certamen consederunt. |