| Scipio cum ad eum fama tanti comparati exercitus perlata | 28.13.1.1 |
| esset, neque Romanis legionibus tantae se parem multitu- | |
| dini ratus ut non in speciem saltem opponerentur barbarorum | |
| auxilia, neque in iis tamen tantum uirium ponendum ut | 2.1 |
| mutando fidem, quae cladis causa fuisset patri patruoque, | |
| magnum momentum facerent, praemisso Silano ad Culcham, | 3.1 |
| duodetriginta oppidis regnantem, ut equites peditesque ab | |
| eo quos se per hiemem conscripturum pollicitus erat accipe- | |
| ret, ipse ab Tarracone profectus protinus ab sociis qui | 4.1 |
| accolunt uiam modica contrahendo auxilia Castulonem per- | |
| uenit. eo adducta ab Silano auxilia, tria milia peditum et | 5.1 |
| quingenti equites. inde ad Baeculam urbem processum | |
| cum omni exercitu ciuium, sociorum, peditum equitumque | |
| quinque et quadraginta milibus. castra ponentes eos Mago | 6.1 |
| et Masinissa cum omni equitatu adgressi sunt, turbassentque | |
| munientes ni abditi post tumulum opportune ad id positum | |
| ab Scipione equites improuiso in effusos incurrissent. ii | 7.1 |
| promptissimum quemque et proxime uallum atque in ipsos | |
| munitores primum inuectum uixdum proelio inito fuderunt: | |
| cum ceteris, qui sub signis atque ordine agminis incesserant, | |
| longior et diu ambigua pugna fuit. sed cum ab stationibus | 8.1 |
| primum expeditae cohortes, deinde ex opere deducti milites | |
| atque arma capere iussi plures usque et integri fessis subi- | |
| rent magnumque iam agmen armatorum a castris in proelium | |
| rueret, terga haud dubie uertunt Poeni Numidaeque. et | 9.1 |
| primo turmatim abibant, nihil propter pauorem festina- | |
| tionemue confusis ordinibus; dein, postquam acrius ultimis | |
| incidebat Romanus neque sustineri impetus poterat, nihil | |
| iam ordinum memores passim qua cuique proximum fuit in | 5 |
| fugam effunduntur. et quamquam eo proelio aliquantum | 10.1 |
| et Romanis aucti et deminuti hostibus animi erant, tamen | |
| nunquam per aliquot insequentes dies ab excursionibus | |
| equitum leuisque armaturae cessatum est. |