| ubi satis temptatae per haec leuia certamina uires sunt, | 28.14.1.1 |
| prior Hasdrubal in aciem copias eduxit, deinde et Romani | |
| processere; sed utraque acies pro uallo stetit instructa, et | 2.1 |
| cum ab neutris pugna coepta esset, iam die ad occasum in- | |
| clinante a Poeno prius, deinde ab Romano in castra copiae | |
| reductae. hoc idem per dies aliquot factum. prior semper | 3.1 |
| Poenus copias castris educebat, prior fessis stando signum | |
| receptui dabat; ab neutra parte procursum telumue missum | |
| aut uox ulla orta. mediam aciem hinc Romani illinc Car- | 4.1 |
| thaginienses mixti Afris, cornua socii tenebant—erant autem | |
| utrisque Hispani—; pro cornibus ante Punicam aciem ele- | |
| phanti castellorum procul speciem praebebant. iam hoc in | 5.1 |
| utrisque castris sermonis erat, ita ut instructi stetissent | |
| pugnaturos; medias acies, Romanum Poenumque, quos | |
| inter belli causa esset, pari robore animorum armorumque | |
| concursuros. Scipio ubi hoc obstinate credi animaduertit, | 6.1 |
| omnia de industria in eum diem quo pugnaturus erat mutauit. | |
| tesseram uesperi per castra dedit ut ante lucem uiri equique | 7.1 |
| curati pransi essent, armatus eques frenatos instratosque | |
| teneret equos. | |
| uixdum satis certa luce equitatum omnem cum leui arma- | 8.1 |
| tura in stationes Punicas immisit; inde confestim ipse cum | |
| graui agmine legionum procedit, praeter opinionem destina- | 9.1 |
| tam suorum hostiumque Romano milite cornibus firmatis, | |
| sociis in mediam aciem acceptis. Hasdrubal clamore equi- | 10.1 |
| tum excitatus ut ex tabernaculo prosiluit tumultumque ante | |
| uallum et trepidationem suorum et procul signa legionum | |
| fulgentia plenosque hostium campos uidit, equitatum omnem | |
| extemplo in equites emittit; ipse cum peditum agmine castris | 11.1 |
| egreditur, nec ex ordine solito quicquam acie instruenda | |
| mutat. equitum iam diu anceps pugna erat nec ipsa per | 12.1 |
| se decerni poterat quia pulsis, quod prope in uicem fiebat, | |
| in aciem peditum tutus receptus erat; sed ubi iam haud | 13.1 |
| plus quingentos passus acies inter sese aberant, signo | |
| receptui dato Scipio patefactisque ordinibus equitatum | |
| omnem leuemque armaturam in medium acceptam diui- | |
| samque in partes duas in subsidiis post cornua locat. inde | 14.1 |
| ubi incipiendae iam pugnae tempus erat, Hispanos— | |
| ea media acies fuit—presso gradu incedere iubet; ipse e | 15.1 |
| dextro cornu—ibi namque praeerat—nuntium ad Silanum | |
| et Marcium mittit ut cornu extenderent in sinistram partem | |
| quemadmodum se tendentem ad dextram uidissent, et cum | 16.1 |
| expeditis peditum equitumque prius pugnam consererent | |
| cum hoste quam coire inter se mediae acies possent. ita | 17.1 |
| diductis cornibus cum ternis peditum cohortibus ternisque | |
| equitum turmis, ad hoc uelitibus, citato gradu in hostem | |
| ducebant sequentibus in obliquum aliis; sinus in medio | 18.1 |
| erat, qua segnius Hispanorum signa incedebant. | |
| et iam conflixerant cornua cum quod roboris in acie | 19.1 |
| hostium erat, Poeni ueterani Afrique, nondum ad teli coniec- | |
| tum uenissent, neque in cornua ut adiuuarent pugnantes | |
| discurrere auderent ne aperirent mediam aciem uenienti ex | |
| aduerso hosti. cornua ancipiti proelio urgebantur; eques | 20.1 |
| leuisque armatura <ac> uelites circumductis alis in latera | |
| incurrebant: cohortes a fronte urgebant ut abrumperent | |
| cornua a cetera acie; |