| et cum ab omni parte haudquaquam | 28.15.1.1 |
| par pugna erat, tum quod turba Baliarium tironumque | |
| Hispanorum Romano Latinoque militi obiecta erat. et | 2.1 |
| procedente iam die uires etiam deficere Hasdrubalis exerci- | |
| tum coeperant, oppressos matutino tumultu coactosque | |
| priusquam cibo corpora firmarent raptim in aciem exire; et | 3.1 |
| ad id sedulo diem extraxerat Scipio ut sera pugna esset; | |
| nam ab septima demum hora peditum signa cornibus incu- | |
| currerunt; ad medias acies aliquanto serius peruenit pugna, | 4.1 |
| ita ut prius aestus a meridiano sole laborque standi sub | |
| armis et simul fames sitisque corpora adficerent quam | |
| manus cum hoste consererent. itaque steterunt scutis | 5.1 |
| innixi. iam super cetera elephanti etiam tumultuoso genere | |
| pugnae equitum uelitumque et leuis armaturae consternati | |
| e cornibus in mediam aciem sese intulerant. fessi igitur | 6.1 |
| corporibus animisque rettulere pedem, ordines tamen ser- | |
| uantes haud secus quam si imperio ducis cederet integra | |
| acies. | |
| sed cum eo ipso acrius ubi inclinatam sensere rem uictores | 7.1 |
| se undique inueherent, nec facile impetus sustineri posset | |
| quamquam retinebat obsistebatque cedentibus Hasdrubal | 8.1 |
| ab tergo esse colles tutumque receptum si modice se recipe- | |
| rent clamitans, tamen uincente metu uerecundiam cum | 9.1 |
| proximus quisque hostem cederet, terga extemplo data, at- | |
| que in fugam sese omnes effuderunt. ac primo consistere | 10.1 |
| signa in radicibus collium ac reuocare in ordines militem | |
| coeperant cunctantibus in aduersum collem erigere aciem | |
| Romanis; deinde ut inferri impigre signa uiderunt, in- | |
| tegrata fuga in castra pauidi compelluntur. nec procul | 11.1 |
| uallo Romanus aberat; cepissetque tanto impetu castra nisi | |
| ex uehementi sole, qualis inter graues imbre nubes effulget, | |
| tanta uis aquae deiecta esset ut uix in castra sua receperint | |
| se uictores, quosdam etiam religio ceperit ulterius quicquam | 5 |
| eo die conandi. Carthaginienses, quamquam fessos labore | 12.1 |
| ac uolneribus nox imberque ad necessariam quietem uocabat, | |
| tamen quia metus et periculum cessandi non dabat tempus | 13.1 |
| prima luce oppugnaturis hostibus castra, saxis undique circa | |
| ex propinquis uallibus congestis augent uallum, munimento | |
| sese quando in armis parum praesidii foret defensuri; sed | 14.1 |
| transitio sociorum fuga ut tutior mora uideretur fecit. | |
| principium defectionis ab Attene regulo Turdetanorum fac- | |
| tum est; is cum magna popularium manu transfugit; inde | 15.1 |
| duo munita oppida cum praesidiis tradita a praefectis | |
| Romano; et ne latius inclinatis semel ad defectionem | 16.1 |
| animis serperet res, silentio proximae noctis Hasdrubal | |
| castra mouet. |