| Scipio, ut prima luce qui in stationibus erant rettulerunt | 28.16.1.1 |
| profectos hostes, praemisso equitatu signa ferri iubet; adeo- | 2.1 |
| que citato agmine ducti sunt ut, si uia recta uestigia sequentes | |
| issent, haud dubie adsecuturi fuerint: ducibus est creditum | |
| breuius aliud esse iter ad Baetim fluuium ut transeuntes ad- | |
| grederentur. Hasdrubal clauso transitu fluminis ad Ocea- | 3.1 |
| num flectit, et iam inde fugientium modo effusi abibant; | |
| itaque ab legionibus Romanis aliquantum interualli fecit. | |
| eques leuisque armatura nunc ab tergo nunc ab lateribus | 4.1 |
| occurrendo fatigabat morabaturque, sed cum ad crebros tu- | 5.1 |
| multus signa consisterent et nunc equestria nunc cum ueliti- | |
| bus auxiliisque peditum proelia consererent, superuenerunt | |
| legiones. inde non iam pugna sed trucidatio uelut peco- | 6.1 |
| rum fieri donec ipse dux fugae auctor in proximos colles | |
| cum sex millibus ferme semermium euasit; ceteri caesi | |
| captique. castra tumultuaria raptim Poeni tumulo editis- | 7.1 |
| simo communiuerunt, atque inde cum hostis nequiquam | |
| subire iniquo adscensu conatus esset haud difficulter sese | |
| tutati sunt. sed obsidio in loco nudo atque inopi uix in | 8.1 |
| paucos dies tolerabilis erat; itaque transitiones ad hostem | |
| fiebant. postremo dux ipse nauibus accitis—nec procul | |
| inde aberat mare—nocte relicto exercitu Gades perfugit. | |
| Scipio fuga ducis hostium audita decem milia peditum mille | 9.1 |
| equites relinquit Silano ad castrorum obsidionem; ipse cum | 10.1 |
| ceteris copiis septuagensimis castris, protinus causis regulo- | |
| rum ciuitatiumque cognoscendis ut praemia ad ueram meri- | |
| torum aestimationem tribui possent, Tarraconem rediit. | |
| post profectionem eius Masinissa cum Silano clam congres- | 11.1 |
| sus, ut ad noua consilia gentem quoque suam oboedientem | |
| haberet cum paucis popularibus in Africam traiecit, non tam | 12.1 |
| euidenti eo tempore subitae mutationis causa quam docu- | |
| mento post id tempus constantissimae ad ultimam senectam | |
| fidei ne tum quidem eum sine probabili causa fecisse. Mago | 13.1 |
| inde remissis ab Hasdrubale nauibus Gades petit; ceteri | |
| deserti ab ducibus, pars transitione, pars fuga dissipati per | |
| proximas ciuitates sunt, nulla numero aut uiribus manus | |
| insignis. | 5 |
| hoc maxime modo ductu atque auspicio P. Scipionis pulsi | 14.1 |
| Hispania Carthaginienses sunt, quarto decimo anno post | |
| bellum initum, quinto quam P. Scipio prouinciam et exer- | |
| citum accepit. haud multo post Silanus debellatum referens | 15.1 |
| Tarraconem ad Scipionem rediit. |